PL 22, col. 416
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 22.29 · The Letters of St. Jerome 22.30 · The Letters of St. Jerome 22.0
adulterium etiam linguae placet: « Quae enim communicatio
luci ad tenebras? Qui consensus Christo
cum Belial » [(2. Cor. 6. 14)] ? Quid facit cum Psalterio
Horatius? cum Evangeliis Maro? cum Apostolo
Cicero? Nonne scandalizatur frater, si te viderit in
idolio recumbentem? Et licet omnia munda mundis,
et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione
percipitur: tamen simul bibere non debemus calicem
Christi, et calicem daemoniorum. Referam tibi meae
infelicitatis historiam.
30.
Cum ante annos plurimos domo, parentibus
sorore, cognatis, et quod his difficilius est, consuetudine
lautioris cibi, propter coelorum me regna 115 castrassem,
et Jerosolymam militaturus pergerem,
Bibliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore
confeceram, carere omnino non poteram. Itaque
miser ego lecturus Tullium, jejunabam. Post
noctium crebras vigilias, post lacrymas, quas mihi
praeteritorum recordatio peccatorum ex imis visceribus
eruebat, Plautus sumebatur in manus [al. manibus ].
Si quando in memetipsum reversus, Prophetas
legere coepissem, sermo horrebat incultus; et
quia lumen caecis oculis non videbam, non oculorum
putabam culpam esse, sed solis. Dum ita me antiquus
serpens [al. hostis ] illuderet, in media ferme Quadragesima
medullis infusa febris, corpus invasit exhaustum:
et sine ulla requie (quod dictu quoque incredibile
sit) sic infelicia membra depasta est, ut
ossibus vix haererem. Interim parantur exequiae, et
vitalis animae calor, toto frigescente jam corpore, in
solo tantum tepente pectusculo palpitabat: Cum
subito raptus in spiritu, ad tribunal judicis pertrahor;
ubi tantum luminis, et tantum erat ex circumstantium
claritate fulgoris, ut projectus in terram,
sursum aspicere non auderem. Interrogatus de conditione,
Christianum me esse respondi. Et ille qui
praesidebat: Mentiris, ait, Ciceronianus es, non
Christianus: ubi enim thesaurus tuus, ibi et cor
tuum [(Matth. 6. 21)] . Illico obmutui, et inter verbera
(nam caedi me jusserat) conscientiae magis igne torquebar,
illum mecum versiculum reputans: « In inferno
autem quis confitebitur tibi » [(Ps. 6. 6)] ? Clamare
tamen coepi, et ejulans dicere: Miserere mei,
Domine, miserere mei. Haec vox inter flagella resonabat.
Tandem ad praesidentis genua provoluti qui
astabant, precabantur, ut veniam tribueret adolescentiae,
et errori locum poenitentiae commodaret,
exacturus deinde cruciatum, si Gentilium litterarum
libros aliquando legissem. Ego qui in tanto constrictus
articulo, vellem etiam majora promittere, dejerare