PL 22, col. 410

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 22.23 · The Letters of St. Jerome 22.24 · The Letters of St. Jerome 22.0

Ezechias thesaurum Dei monstrat Assyriis:
sed Assyrii non debuerunt videre, quod cuperent. Denique
frequentibus bellis Judaea convulsa, vasa primum
Domini capta atque translata sunt. Inter epulas
et concubinarum greges (quia palma vitiorum est
honesta polluere) Balthasar potat in phialis.
24.
Ne declines aurem tuam in verba malitiae.
Saepe enim indecens aliquid loquentes, tentant mentis
arbitrium, si libenter audias virgo quod dicitur, si
ad ridicula quaeque solvaris, quidquid dixeris, laudant;
quidquid negaveris, negant: facetam vocant et
sanctam, et in qua nullus sit dolus: Ecce vere ancilla
Christi, dicentes: ecce tota simplicitas. Non ut illa
horrida, turpis, rusticana, terribilis, et quae ideo forsitan
maritum non habuit, quia invenire non potuit.
Naturali ducimur malo. Adulatoribus nostris libenter
favemus, et quanquam nos respondeamus indignos,
et calidus rubor ora perfundat; attamen ad laudem
suam intrinsecus anim laetatur. Sponsa Christi arca
est Testamenti, intrinsecus et extrinsecus deaurata,
custos legis Domini. Sicut in illa nihil aliud fuit, nisi
tabulae Testamenti, ita et in te nullus sit extrinsecus
cogitatus. Super hoc propitiatorium quasi super Cherubim,
sedere vult Dominus. Mittit discipulos suos,
ut in te sicut in pullo asinae sedeat, curis te saecularibus
solvat, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens,
Moysen sequaris in eremo, et terram repromissionis
introeas. Nemo sit qui prohibeat, non mater,
non soror, non cognata, non germanus: Dominus
te necessariam habet. Quod si voluerint impedire,
timeant flagella Pharaonis, qui populum Dei ad colendum
cum nolens dimittere, passus est ea quae
scripta sunt. Jesus ingressus in Templum, ea quae
Templi non erant, projecit. Deus enim zelotes est, et
non vult Patris domum fieri speluncam latronum,
Alioquin ubi aera numerantur, ubi sunt caveae columbarum,
et simplicitas enecatur, ubi in pectore virginali
saecularium 108 negotiorum cura aestuat, statim
velum Templi scinditur; sponsus consurgit iratus,
et dicit: Relinquetur vobis domus vestra deserta [(Matth.
15. 38)]
. Lege Evangelium, et vide quomodo Maria ad
pedes Domini sedens, Marthae studio praeferatur. Et
certe Martha sedulo hospitalitatis officio, Domino
atque discipulis ejus convivium praeparabat, cui Jesus,
« Martha, inquit, Martha, sollicita es, et turbaris erga
plurima: pauca autem necessaria sunt, ut unum:
Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab
ea » [(Luc. 10. 41. et seqq)] , Esto et tu Maria, cibis
praeferto doctrinam. Sorores tuae cursitent, et quaerant
quomodo Christum hospitem suscipiant. Tu semel
saeculi onere [al. honore ] projecto, sede ad pedes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.