PL 22, col. 402

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 22.13 · The Letters of St. Jerome 22.14 · The Letters of St. Jerome 22.0

inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae,
necdum nati filii parricidae. Istae sunt quae solent dicere:
« Omnia munda mundis » [(Rom. 14. 20)] . Sufficit
mihi conscientia mea. Cor mundum desiderat Deus.
Cur me abstineam a cibis quos creavit Deus ad utendum?
Et si quando lepidae et festivae volunt videri,
ubi se mero ingurgitaverint, ebrietati sacrilegium copulantes,
aiunt: Absit, ut ego me a Christi Sanguine
abstineam. Et quam viderint pallentem atque tristem,
miseram, et Manichaeam vocant: et consequenter:
tali enim proposito jejunium haeresis est. Hae sunt,
quae per publicum notabiliter incedunt, et furtivis
oculorum nutibus, adolescentium greges post se trahunt,
quae semper audiunt per Prophetam: « Facies
meretricis facta est tibi, impudorata es tu » [(Jerem.
3)] . Purpura tantum in veste tenuis, et laxius,
ut crines decidant, ligatum caput, soccus vilior, et
super humeros hyacinthina laena Maforte volitans:
succinctae manichae brachiis adhaerentes, et solutis
genubus factus incessus. Haec est apud illas tota virginitas.
Habeant istiusmodi laudatores suos, ut
sub virginali nomine lucrosius pereant. Libenter talibus
non placemus. 98
14.
Pudet dicere, proh nefas: triste, sed verum
est: unde in Ecclesias Agapetarum pestis introiit?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.