PL 22, col. 476
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 41.4 · The Letters of St. Jerome 41.3 · The Letters of St. Jerome 41.0
sed quod aliud sit necessitate, aliud voluntate
munus offerre. Apud nos Apostolorum locum Episcopi
tenent: apud eos Episcopus tertius est. Habent
enim primos de Pepusa Phrygiae Patriarchas:
secundos, quos appellant Cenonas: atque ita in
tertium, id est, pene ultimum locum Episcopi devolvuntur;
quasi exinde ambitiosior religio fiat, si quod
apud nos primum est apud illos novissimum sit. Illi
ad omne pene delictum Ecclesiae obserant fores;
nos quotidie legimus: « Malo poenitentiam peccatoris,
quam mortem » [(Ezech. 18. 23)] Et, « Nunquid
qui cadit, non resurget, dicit Dominus » [(Jerem. 8.
4)] . Et, « Convertimini ad me filii convertentes, et
ego curabo contritiones vestras » [(Jerem. 3. 22. sec.
LXX)] . Rigidi autem sunt, non quo, et ipsi pejora
non peccent: sed hoc inter nos, et illos interest,
quod illi erubescunt confiteri peccata quasi justi:
nos dum poenitentiam agimus, facilius veniam promeremur. 190
4.
Praetermitto scelerata mysteria, quae dicuntur
de lactente puero, et victuro martyre confarrata.
Malo inquam non credere: sit falsum omne quod
sanguinis est. Aperta est convincenda blasphemia
dicentium, Deum primum voluisse in veteri Testamento
per Moysen, et Prophetas salvare mundum:
sed quia non potuerit explere, corpus sumpsisse de
Virgine, et in Christo sub specie Filii praedicantem,
mortem obiisse pro nobis. Et quia per duos gradus
mundum salvare nequiverit, ad extremum per Spiritum
Sanctum in Montanum, Priscam, et Maximillam
insanas feminas descendisse, et plenitudinem quam
Paulus non habuerit, dicens: « Ex parte cognoscimus,
et ex parte prophetamus » [(1. Cor. 13. 9)] . Et,
« nunc videmus per speculum in aenigmate » abscisum,
et semivirum habuisse Montanum. Haec sunt quae
coargutione non indigent: perfidiam eorum exposuisse,
superasse est. Nec necesse est ut singula deliramenta
quae proferunt, brevior epistolae sermo
subvertat, cum, et tu ipsas Scripturas apprime tenens,
non tam ad eorum mota sis quaestiones, quam
quid sentirem, a me volueris sciscitari.
EPISTOLA XLII. AD MARCELLAM. Contra Novatianos Haereticos.