PL 22, col. 494
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 48.1 · The Letters of St. Jerome 48.2 · The Letters of St. Jerome 48.0
volumine scripsit Antonius, Primam causam esse
victoriae, diligenter causam, pro qua dicturus es,
discere.
2.
Reprehendunt me quidam, quod in libris quos
adversus Jovinianum scripsi, nimius fuerim, vel in
laude virginum, vel in sugillatione nuptarum [al. nuptiarum
]; et aiunt condemnationem quodammodo
esse matrimonii, in tantum pudicitiam praedicare, ut
nulla videatur inter uxorem et virginem comparatio
derelinqui. Ego si bene problematis memini, inter
Jovinianum et nos ista contentio est, quod ille exaequet
virginitati nuptias, nos subjiciamus: ille vel
parum, vel nihil: nos multum interesse dicamus.
Denique idcirco te post Dominum faciente, damnatus
est, quod ausus sit perpetuae castitati [al. virginitati ]
matrimonium comparare. Aut si idipsum virgo putatur,
et nupta, cur piaculum vocis hujus Roma
audire non potuit? Virgo a viro, non vir a virgine
generatur. Medium esse nihil potest: aut mea sententia
sequenda est, aut Joviniani. Si reprehendor
quod nuptias virginitati subjicio, laudetur ipse qui
comparat. Si autem damnatus est qui aequales putabat,
damnatio ejus mei operis testimonium sit. Si
saeculi homines indignantur in minori gradu se esse
quam virgines, miror Clericos et Monachos et continentes
id non laudare quod faciunt. Castrant se ab
uxoribus suis, ut imitentur virginum castitatem; et
id ipsum volunt esse maritatas, quod virgines? Aut
jungantur itaque uxoribus suis, quibus renuntiaverant:
aut si se abstinuerint, 213 etiam tacentes
confitebuntur melius esse, quod nuptiarum operi praetulerunt.
An ego rudis in Scripturis, et nunc primum
sacra volumina legens, lineam, et (ut ita dicam)
tenue dicendi filum inter virginitatem et nuptias
servare non potui? Videlicet nesciebam dictum: Noli esse justus multum
[(Eccl. 7. 17)]
: et dum unum
latus protego, in altero vulneratus sum: atque, ut
manifestius loquar, dum contra Jovinianum presso
gradu pugno, a Manichaeo terga mea confossa sunt.
« Nonne, quaeso, statim in principio operis mei ista
praefatus sum? Neque enim nos Marcionis et Manichaei
dogma sectantes, nuptiis detrahimus. Nec
Tatiani principis Encratitarum errore decepti, omnem
coitum spurcum putamus; qui non solum nuptias,
sed cibos quoque, quos Deus creavit ad utendum,
damnat et reprobat. Scimus in domo magna, non
solum vasa aurea et argentea esse, sed et lignea et
fictilia: et super fundamentum Christi, quod Paulus
architectus posuit, alios superaedificare aurum,
argentum, lapides pretiosos: alios e contrario foenum,