PL 22, col. 499
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 48.8 · The Letters of St. Jerome 48.9 · The Letters of St. Jerome 48.0
de secundis dixisse me legerit? « Concedit Apostolus
secundas nuptias; sed volentibus, sed his quae se
continere non possunt: ne luxuriatae in Christo,
nubere velint: habentes damnationem, quod primam
fidem irritam fecerint; et hoc concedit, quia
multae abierunt retrorsum post Satanam [(1. Tim. 5)] .
Caeterum beatiores erunt, si sic permanserint. Continuoque
subjungit Apostolicam auctoritatem: secundum
consilium meum. Porro ne auctoritas Apostoli
quasi hominis, levior videretur, addidit: Puto autem
quod et ego spiritum Dei habeam. Ubi ad continentiam
provocat: ibi non hominis, sed spiritus Dei consilio
usus est. Ubi autem nubendi 219 concedit
veniam, spiritum Dei non nominat; sed prudentiae librat
consilium: ita singulis relaxans, ut unusquisque
ferre possit. » Propositis ergo testimoniis, in quibus
Apostolus secundas concedit nuptias, statim subjecimus.
Quomodo virginibus ob fornicationis periculum,
concedit nuptias; et excusabile facit, quod per
se non appetitur: ita ob eamdem fornicationem,
concedit viduis secunda matrimonia. « Melius est
enim, licet alterum et tertium, unum virum nosse,
quam plurimos: id est, tolerabilius est uni homini
prostitutam esse, quam multis. » Facessat calumnia.
De secundo hic et de tertio et quarto (si libet) matrimonio
disputavimus, non de primo. Sed ne quis in
eo quod diximus, tolerabilius est uni homini prostitutam
esse quam multis, ad primum maritum [al. matrimonium
] referat, cum omnis nobis quaestio
de digamia et trigamia fuerit; denique digamiae,
et trigamiae disputationem hac calce signavimus
« Omnia licent, sed non omnia expediunt » [(I. Cor. 6)] .
« Non damno digamos, imo nec trigamos, et si
dici potest, octogamos. Plus aliquid inferam; etiam
scortatorem recipio poenitentem. Quidquid aequaliter
licet, aequali lance pensandum est. »
9.
Erubescat calumniator meus, dicens me prima
damnare matrimonia, quando legit, « Non damno
digamos, et trigamos, et si dici potest, octogamos. »
Aliud est non damnare, aliud praedicare: aliud est
veniam concedere, aliud laudare virtutem. Si autem
durus in eo videor, quia dixi: « quidquid aequaliter
licet, aequali lance pensandum est; » puto non me
crudelem judicabit et rigidum, qui alia loca virginitati
et nuptiis, alia trigamis, et octogamis, et poenitentibus
legerit praeparata. Christum in carne virginem,
in spiritu monogamum, quod unam haberet
Ecclesiam, noster in reliquis sermo testatus est: et
crediti sumus nuptias condemnare! Damnare dicor
nuptias, cujus hic sermo est? [(Lib. 1. c. 13.)] Nullique
dubium est, « Sacerdotes de Aaron et Eleazar et
Phinees stirpe generatos; qui cum et ipsi uxores
habuerint, recte nobis opponerentur, si errore Encratitarum
ducti contenderemus matrimonia reprobanda. »