PL 22, col. 531

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 52.4 · The Letters of St. Jerome 52.5 · The Letters of St. Jerome 52.0

illius copulato, ut cum ille te Monachum erudierit,
hic Clericum doceat esse perfectum.
5.
Igitur Clericus qui Christi servit Ecclesiae, interpretatur
primo vocabulum suum, et nominis definitione
prolata, nitatur esse quod dicitur. Si enim κλῆρος
Graece, sors Latine appellatur: propterea vocantur
Clerici, vel quia de sorte sunt Domini, vel quia ipse
Dominus sors, id est, pars Clericorum est. Qui autem
vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem 259
habet, talem se exhibere debet, ut et ipse possideat Dominum,
et possideatur a Domino. Qui Dominum posidet,
et cum Propheta dicit, Pars mea Dominus [(Ps. 15.
5. et 72. 26)]
, nihil extra Dominum habere potest. Quod
si quippiam aliud habuerit praeter Dominum, pars
ejus non erit Dominus. Verbi gratia: si aurum, si
argentum, si possessiones, si variam supellectilem:
cum istis partibus, Dominus pars ejus fieri non dignabitur.
Si autem ego pars Domini sum, et funiculus
haereditatis ejus: nec accipio partem inter caeteras
tribus, sed quasi Levita et Sacerdos vivo de decimis,
et altari serviens, altaris oblatione sustentor, habens
victum et vestitum, his contentus ero, et nudam
crucem nudus sequar. Obsecro itaque te, et repetens,
iterum iterumque monebo, ne officium Clericatus genus
antiquae militiae putes: id est, NE LUCRA SAECULI in
Christi quaeras militia: ne plus habeas quam quando
Clericus esse coepisti: et dicatur tibi, Cleri eorum
non proderunt eis [(Jerem. 12. 13. secundum LXX)]
.
Mensulam tuam pauperes et peregrini, et cum illis
Christus conviva noverit. NEGOTIATOREM Clericum, et
ex inope divitem, ex ignobili gloriosum, quasi quamdam
pestem fuge. Corrumpunt mores bonos confabulationes
pessimae [(1. Cor. 15. 33)]
. Tu aurum contemnis,
alius diligit: tu calcas opes, ille sectatur: tibi cordi
est silentium, mansuetudo, secretum; illi verbositas
attrita frons, fora placent et plateae, ac medicorum
tabernae. In tanta morum discordia, quae potest
esse concordia? HOSPITIOLUM tuum aut raro,
aut nunquam mulierum pedes terant. Omnes puellas
et virgines Christi, aut aequaliter ignora, aut aequaliter
dilige. Ne sub eodem tecto mansites: nec in praeterita
castitate confidas. Nec David sanctior: nec Salomone

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.