PL 22, col. 528

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 52.2 · The Letters of St. Jerome 52.3 · The Letters of St. Jerome 52.0

vir, senectute frigescente, non poterat calefieri.
Quaeritur itaque puella de universis finibus Israel
Abisag Sunamitis, quae cum rege dormiret, et senile
corpus calefaceret [(3. Reg. 1)] . Nonne tibi videtur,
si occidentem sequaris litteram, vel figmentum esse
de mimo, vel Atellanarum ludicra? Frigidus senex
obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulae
non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, supererat
Abigail, et reliquae uxores ejus, et concubinae,
quas Scriptura commemorat. Omnes quasi frigidae
repudiantur, et in unius tantum adolescentulae grandaevus
calescit amplexibus. Abraham multo David
senior fuit, et tamen vivente Sara, aliam non quaesivit
uxorem. Isaac duplices David annos habuit; et cum
Rebecca jam vetula nunquam friguit. Taceo de prioribus
ante Diluvium viris, qui post annos nongentos,
non dico senilibus, sed pene jam cariosis artubus,
nequaquam puellares quaesiere amplexus. Certe Moyses
dux Israelitici populi, centum et viginti annos
habebat, et Sephoram non mutavit.
3.
Quae est igitur ista Sunamitis uxor et virgo, tam
fervens, ut frigidum calefaceret, tam sancta, ut calentem
ad libidinem non provocaret? Exponat sapientissimus
Salomon patris sui delicias, et pacificus
bellatoris viri narret amplexus. « Posside sapientiam,
posside intelligentiam. Ne obliviscaris, et ne declinaveris
a verbis oris mei. Neque derelinquas illam
et apprehendet te: ama illam, et servabit te. Principium
sapientiae, posside sapientiam, et in omni possessione
tua posside intelligentiam: circumda illam,
et exaltabit te: honora illam, et amplexabitur te; ut
det capiti tuo coronam gratiarum. Corona 256
quoque deliciarum protegat te » [(Prov. 4. 5. sqq.)] .
Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus,
et crescente sola sapientia, decrescunt caetera:
jejunia, vigiliae, et eleemosynae, chameuniae, huc
illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio
pauperum, instantia orationum, perseverantia, visitatio
languentium, labor manuum, unde praebeantur
eleemosynae: et, ne sermonem longius traham, cuncta
quae per corpus exercentur, fracto corpore
minora fiunt. Nec hoc dico, quod in juvenibus et adhuc
solidioris aetatis, his dumtaxat qui labore, et ardentissimo
studio, vitae quoque sanctimonia, et orationis
ad Dominum Jesum frequentia, scientiam consecuti
sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque
senibus aetate marcescit: sed quod adolescentia multa
corporis sustineat bella, et inter incentiva vitiorum, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.