PL 22, col. 510
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 48.20 · The Letters of St. Jerome 48.21 · The Letters of St. Jerome 48.0
Ingenua, et verecunda confessio est, quo ipse careas,
id in aliis praedicare. Numquid quia gravi corpore
terrae haereo, avium non miror volatus, nec columbam
praedico, quod « Radit iter liquidum, celeres neque
commovet alas » [(Aeneid. 5)] ? Nullus se decipiat:
nemo blando 233 adulatore se praecipitet. Prima
est virginitas a nativitate, secunda virginitas a secunda
nativitate. Non est meus sermo, antiqua sententia
est: « Nemo potest duobus dominis servire » [(Matth. 6. 24)] ,
carni et spiritui. « Caro concupiscit adversus
spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec
invicem sibi adversantur, ut non quae volumus illa faciamus [(Galat. 5. 17)] .
Quando aliquid tibi asperum
videtur in nostro opusculo, non ad mea verba respicias,
sed ad Scripturam, unde mea tracta sunt verba.
21.
Christus virgo, Mater virginis nostri Virgo perpetua,
mater, et virgo. Jesus enim clausis ingressus
est ostiis, et in sepulcro ejus, quod novum, et in petra
durissima fuerat excisum, nec antea quis, nec
postea positus est. Hortus conclusus, fons signatus [(Cantic. 4. 12)] :
de quo fonte ille fluvius manat juxta
Joel [(3. 18)] , qui irrigat torrentem, vel funium,
vel spinarum: funium peccatorum, quibus ante alligabantur
[al. alligabamur ]; spinarum, quae suffocabant
[al. suffocant ] sementem patrisfamilias. Haec est porta
orientalis, ut ait Ezechiel, semper clausa, et lucida,
et operiens in se, vel ex se proferens Sancta sanctorum;
per quam sol justitiae, et Pontifex noster secundum
ordinem Melchisedech ingreditur, et egreditur.
Respondeant mihi, quomodo Jesus ingressus est
clausis ostiis, cum palpandas manus, et latus considerandum,
et ossa carnemque monstraverit, ne veritas
corporis, phantasma putaretur; et ego respondebo,
quomodo sancta Maria sit et mater, et virgo.
Virgo post partum, mater ante quam nupta. Igitur,
ut dicere coeperamus, Christus virgo, virgo Maria,
utrique sexui virginitatis dedicavere principia. Apostoli,
vel virgines, vel post nuptias continentes.
Episcopi, Presbyteri, Diaconi, aut virgines eliguntur,
aut vidui, aut certe post Sacerdotium in aeternum
pudici. Quid nobismetipsis illudimus, et irascimur, si
subantibus nobis semper ad coitum, praemia pudicitiae
denegentur? Volumus opipare comedere, uxorum
adhaerere complexibus, et in numero virginum, et
viduarum regnare cum Christo. Idem ergo habebit 234
fames praemium, et ingluvies, sordes, et munditiae,
saccus, et sericum? Lazarus recepit mala in vita
sua, et dives ille purpuratus, crassus et nitidus, fruitus