PL 22, col. 508
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 48.18 · The Letters of St. Jerome 48.19 · The Letters of St. Jerome 48.0
quare exponens capitulum Apostoli, in quo
de conjugibus scripsit, « tribulationem carnis habebunt
hujusmodi » [(1. Cor. 7, 28)] , dixerim: « Nos ignari
rerunt putabamus nuptias saltem carnis habere laetitiam.
Si autem nubentibus et in carne tribulatio est,
in qua sola videbantur habere delicias, quid erit relicum
propter quod nubant, cum et in spiritu, et in
anima, et in ipsa carne tribulatio sit? » Quae haec
condemnatio matrimonii est, si infantium vagitus,
filiorum mortes, abortia [al. divortia ], damna domus,
et caetera hujusmodi tribulationem diximus nuptiarum?
Dum adviveret [al. adhuc viveret ] sanctae memoriae
Damasus, librum contra Helvidium « de Beatae
Mariae virginitate perpetua » scripsimus, in quo necesse
fuit nobis ad virginitatis beatitudinem praedicandam,
multa de molestiis dicere nuptiarum. Num
vir egregius, et eruditus in Scripturis, et virgo Ecclesiae
virginis doctor, aliquid in illo sermone reprehendit?
In libro quoque ad Eustochium multo duriora
de nuptiis diximus, et nemo super hac re laesus
est. AMATOR QUIPPE castitatis, praeconium pudicitiae
intenta aure captabat. Lege Tertullianum, lege Cyprianum,
lege Ambrosium; et cum illis me vel accusa,
vel libera. Inventae sunt Plautinae familiae [al. fabulae ],
et scioli tantum ad detrahendum, qui in eo se
doctos ostentare velint, si omnium dicta lacerent, et
in una atque eadem causa, utrumque, id est, et me,
et adversarium reprehendant, et cum e duobus
alterum necesse sit vincere, ambos victos esse contendant.
« Porro ubi de digamis, et trigamis 231
disserentes diximus, melius est licet alterum, et tertium,
unum virum nosse, quam plurimos, id est, tolerabilius
est uni homini prostitutam esse, quam multis,
nonne statim cur hoc dixerim, subjecimus? Siquidem
et illa in Evangelio Samaritana, sextum maritum habere
se dicens, arguitur a Domino, quod non sit vir
ejus » [(Jaon. 4)] . Ego etiam nunc libera voce proclamo,
non damnari in Ecclesia digamiam, imo nec
trigamiam, et ita licere quinto, et sexto, et ultra,
quomodo, et secundo marito nubere: sed quomodo
non damnantur istae nuptiae, ita nec praedicantur. So-
LATIA MISERIAE SUNT, non laudes continentiae. « Unde
et in alio loco dixi: Ubi unus maritus exceditur,
nihil refert, secundus an tertius sit: quia desinit esse
monogamus. Omnia licent, sed non omnia expediunt.
Non damno digamos, imo nec trigamos, et si dici potest,
octogamos: habeat cuilibet octavum maritum,
et esse desinat prostituta.
19.
Veniam et ad illum locum in quo arguor, quare
dixerim [(Lib. 1. c. 9)] dumtaxat juxta Hebraicam
Veritatem, in die secundo non additum, sicut in primo
et in tertio, et reliquis: « Vidit Deus, quia bonum
est » [(Gen. 1)] ; statimque subjecerim: « Nobis intelligentiam derelinqui: non esse bonum duplicem