PL 22, col. 555
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 54.10 · The Letters of St. Jerome 54.9 · The Letters of St. Jerome 54.11
10.
Quid vitandum juvenibus in cibis. --Primum
igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donec
puellares annos transeas, aquam in potu sume, quae
natura frigidissima est. Aut si hoc imbecillitas prohibet,
audi cum Timotheo: « Vino modico utere propter
stomachum, et frequentes tuas infirmitates » [(1.
Tim. 5. 23)] . Deinde in ipsis cibis calida quaeque
devita: non solum de carnibus loquor, super quibus
vas electionis profert sententiam: « Bonum est vinum
non bibere, et carnem non manducare; » sed
etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque, et gravia
[al. gravida ] declinanda sunt: nihilque ita scias conducere
Christianis adolescentibus, ut esum olerum.
Unde et in alio loco: « Qui infirmus est, ait, olera
manducet » [(Rom. 14. 2)] ; ardorque corporum frigidioribus
epulis temperandus est. Sic [al. Si ] autem
tres pueri et Daniel leguminibus vescebantur. Pueri
erant, necdum ad sartaginem venerant, in qua
rex Babylonius senes judices frixit. Nobis non corporis
cultus, qui in illis (excepto privilegio gratiae
Dei) ex hujuscemodi cibis enituerat; sed animae vigor
quaeritur, quae carnis infirmitate fit fortior. Inde est
quod nonnulli vitam pudicam appetentium, in medio
tinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium
putant; et leguminibus onerant stomachum, quae momoderate
parceque sumpta, innoxia sunt. Et, ut quod
sentio loquar, nihil sic inflammat corpora, et titillat
membra genitalia, sicut indigestus cibus, ructusque
convulsus. Malo apud te, filia, verecundia parumper,
quam causa periclitari. QUIDQUID seminarium voluptatum
est, venenum puta. Parcus cibus, et venter
semper esuriens, triduanis jejuniis 289 praefertur;
et multo melius est quotidie parum, quam raro
satis sumere. Pluvia illa optima est, quae sensim descendit
in terram. Subitus et nimius imber in praeceps
arva subvertit.
11.
Quando comedis, cogita quod statim tibi orandum,
illico et legendum sit. De Scripturis sanctis
habeto fixum versuum numerum; istud pensum Domino
tuo redde. Nec ante quiete membra concedas,
quam calathum pectoris tui, hoc subtegmine impleveris.
Post Scripturas sanctas doctorum hominum
tractatus lege: eorum dumtaxat, quorum fides nota
est. Non necesse habes aurum in luto quaerere; multis
margaritis, unam redime margaritam. Sta, juxta
Jeremiam, in viis pluribus [(Jerem. 6. 16)] , ut ad illam
viam quae ad Patrem [al. patriam ] ducit, pervenias.
Amorem monilium atque gemmarum, sericarumque
vestium, transfer ad scientiam Scripturarum. Ingredere
terram repromissionis, lacte et melle manantem [(Exod. 2)] .
Comede similam et oleum: vestire cum
Joseph variis indumentis [(Genes. 37)] : perforentur