PL 22, col. 562

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 55.2 · The Letters of St. Jerome 55.0 · The Letters of St. Jerome 55.3

et peccat in corpus suum, dum templum Christi
facit corpus esse meretricis. Dicamus et aliter, ne
ullam Graecorum sententiam praeterire videamur.
Aliud est 297 peccare per corpus, aliud in corpore.
Furtum, homicidium, et caetera absque fornicatione
peccata, manu administramus extrinsecus:
fornicatio sola intrinsecus in corpore nostro exercetur
a nobis, non per corpus in alios: et per, praepositio
ministerium habet: in, autem in se passionem.
Sunt qui ita edisserant, quod secundum Scripturam
uxor viri corpus sit, et quicumque fuerit fornicatus,
peccet in corpus suum, hoc est in uxorem, dum eam
sua fornicatione commaculat, et facit eam non peccantem,
sua commixtione peccare.
3. Reperi junctam Epistolae et Commonitoriolo
[al. Commentariolo ] tuo brevem chartulam, in qua haec
indita ferebantur: Quaerendum ab eo, id est a me,
utrum mulier relicto viro adultero, et sodomita, et
alio per vim accepto, possit absque poenitentia communicare
Ecclesiae, vivente adhuc eo quem prius reliquerat.
Quod legens, illius versiculi recordatus sum:
« Ad excusandas excusationes in peccatis » [(Ps. 140)] .
Omnes enim homines vitiis nostris favemus; et quod
propria facimus voluntate, ad naturae referimus necessitatem.
Quomodo si dicat adolescens: vim patior
corporis, me ad libidinem ardor impellit, ipsa organa
membrorum genitalium, et compositio corporis, femineos
quaerit amplexus. Et rursum si homicida, in
egestate, inquit, eram, indigebam cibo, tegmen corporis
non habebam; ideo alienum sanguinem fudi,
ne ipse fame et frigore morerer. Responde itaque
sorori, quae a nobis super suo statu quaerit, non nostram,
sed Apostoli sententiam. « An ignoratis, fratres,
scientibus enim Legem loquor, quoniam lex
dominatur homini, quanto tempore vivit? Mulier
enim quae sub viro est, vivente viro, astricta est Legi.
Quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege
viri. Ergo vivente viro, adultera erit, si duxerit alterum
virum » [(Rom. 7. 1. et seqq.)] . Et in alio loco:
« Mulier alligata est, quanto tempore vivit vir ejus.
Si autem dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat,
tantum in Domino » [(1. Cor. 7, 39)] . Omnes igitur
causationes Apostolus amputans, apertissime definivit,
vivente viro adulteram esse mulierem, si alteri
nupserit. Nolo mihi proferas raptoris 298 violentiam,
matris persuasionem, patris auctoritatem,
propinquorum catervam, servorum insidias atque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.