PL 22, col. 642
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 66.6 · The Letters of St. Jerome 66.5 · The Letters of St. Jerome 66.7
pauperum, et egentium candidatus sic festinat ad
coelum. Ceteri mariti super tumulos conjugum sparguni
violas, rosas, lilia, floresque purpureos: et dolorem
pectoris his officiis consolantur. Pammachius
noster sanctam favillam ossaque 397 veneranda,
eleemosynae balsamis rigat. His pigmentis atque
odoribus fovet cineres quiescentes, sciens scriptum:
« Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna peccatum [(Eccli. 3. 33)] .
Quantas vires habeat misericordia, et
quibus donanda sit praemiis, et beatus Cyprianus
grandi volumine prosequitur, et Danielis consilium
probat, qui regem impiissimum si se audire
voluisset, scit pauperum sustentatione salvandum.
Gaudet hujuscemodi filiae mater haerede. Non dolet
opes ad alium pervenisse, quas cernit iisdem quibus
ipsa voluerat, erogari. Quin potius gratulatur absque
labore suo, sua vota compleri. Non enim substantiae
dimunitio, sed operarii commutatio est.
6.
Quis enim hoc crederet, ut Consulum pronepos,
et Furiani germinis decus, inter purpuras Senatorum,
furva tunica pullatus incederet, et non erubesceret
oculos sodalium, ut deridentes se ipse derideret?
« Est confusio quae ducit ad mortem: et est confusio,
quae ducit ad vitam » [(Eccli. 4)] . Prima virtus est
Monachi, contemnere hominum judicia, et semper
Apostoli recordari, dicentis: « Si adhuc hominibus
placerem [al. placere vellem ], Christi servus non essem » [(Galat. 1. 10)] .
Tale quid et Dominus loquitur
ad Prophetas: quod posuerit faciem eorum, quasi
urbem aeneam, et lapidem adamantinum, et columnam
ferream [(Jerem. 1)] , ne paverent ad injurias populi,
sed impudentiam subsannantium, frontis rigore
contererent [(Ezech. 3)] . Ingenia liberaliter educata,
facilius verecundia, quam metus superat. Et quos
tormenta non vincunt, interdum vincit pudor. Non
est parum, virum nobilem, virum disertum, virum
locupletem, potentium in plateis vitare comitatum,
miscere se turbis, adhaerere pauperibus, rusticis copulari,
de principe vulgum fieri. Sed quanto humilior,
tanto sublimior est.
7.
Lucet margaritum in sordibus, et fulgor gemmae
purissimae, etiam in luto radiat. Hoc est quod Dominus
repromisit: « Glorificantes me, glorificabo » [(1. Reg. 2. 30)] .
Alii hoc intelligant de futuro,
quando moeror vertetur in gaudium, et transeunte
mundo, Sanctorum corona non transit: Ego et in
praesentiarum video Sanctorum promissa compleri.
Antequam 398 Christo tota mente serviret, notus
erat in Senatu, sed multi alii habebant insulas Proconsulares.
Totus orbis hujuscemodi honoribus plenus
est. Primus erat, sed inter primos. Praecedebat alios
dignitate; sed et alios sequebatur. QUAMVIS CLARUS
honor vilescit in turba: et apud viros bonos indignior