PL 22, col. 663
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 69.9 · The Letters of St. Jerome 69.8 · The Letters of St. Jerome 69.0
plenius scribitur. INNOCENS ENIM et absque sermone
conversatio, quantum exemplo prodest, tantum silentio
nocet. Nam et latratu canum, baculoque pastoris,
luporum rabies deterrenda est. Non vinolentum, non
percussorem [(Tit. 7)]
. Virtutibus vitia opposuit.
9.
Didicimus quales esse debeamus: discamus
quales non esse debeant Sacerdotes. Vinolentia scurrarum
est, et comessatorum: venterque mero
aestuans, cito despumat in libidines. In vino luxuria,
in luxuria voluptas, in voluptate impudicitia est. Qui
luxuriatur, vivens mortuus est: ergo qui inebriatur,
et mortuus et sepultus est. Noc ad unius horae ebrietatem
nudat femora sua [(Gen. 9. 21)] , quae per sexcentos
annos sobrietate contexerat. Lot per temulentiam,
nesciens libidini miscet incestum: et quem Sodoma
non vicerat, vina vicerunt. Percussorem autem Episcopum
ille condemnat, qui dorsum suum posuit ad
flagella: et maledictus non remaledixit [(Isai. 50; Marc.
15)] . Sed modestum [(1. Tim. 3)]
. Duobus malis unum
opposuit bonum; ut temulentia et ira, modestia refrenentur. Non litigiosum, non avarum.
Nihil enim impudentius
arrogantia rusticorum, qui garrulitatem auctoritatem
putant; et parati semper ad lites, in subjectum
sibi gregem tumidis sermonibus tonant. Avaritiam in
Sacerdote vitandam, et Samuel docet: nihil coram
populo eripuisse se cuiquam probans [(1. Reg. 12)] :
et Apostolorum paupertas, qui refrigeria sumptuum
a fratribus accipiebant, et praeter victum atque vestitum
nihil se aliud nec habere, nec velle gloriabantur.
Quam ad Timotheum avaritiam, 424 ad Titum
turpis lucri cupiditatem apertissime notat [(Tit. 1)] . Domum suam bene regentem.
Non ut opes augeat, non
ut regias paret epulas, non ut caelatas patinas struat,
non ut Phasides aves lentis vaporibus coquat, qui ad
ossa perveniant et superficiem carnis non dissolvant
artifici temperamento: sed ut quod populo praecepturus
est, prius a domesticis exigat. Filios habentem
subditos, cum omni castitate; ne scilicet imitentur
filios Eli, qui in vestibulo Templi cum mulieribus
dormiebant; et religionem praedam putantes,
quidquid optimum in hostiis erat, in suas delicias convertebant [(1. Reg. 2)] .
Non neophytum, ne in superbiam
elatus in judicium incidat diaboli [(1. Tim. 3. et
Tit. 1)]
. Mirari satis non queo, quae hominum tanta
sit caecitas, de uxoribus ante baptismum disputare;
et rem in baptismate mortuam, imo cum Christo
vivificatam in calumniam trahere, cum tam apertum
evidensque praeceptum nemo custodiat. Heri catechumenus,
hodie pontifex: heri in amphitheatro,
hodie in Ecclesia; vespere in circo, mane in altario:
dudum fautor histrionum, nunc virginum consecrator.
Num ignorabat Apostolus tergiversationes nostras,
et argumentorum ineptias nesciebat? Qui dixit, unius
uxoris virum [(Ibid.)]
, ipse mandavit irreprehensibilem,
sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem,