PL 22, col. 668

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 70.5 · The Letters of St. Jerome 70.6 · The Letters of St. Jerome 70.4

admirari debeas, eruditionem saeculi, an scientiam
Scripturarum.
5.
Veniam ad Latinos. Quid Tertulliano eruditius,
quid acutius? Apologeticus ejus, et contra Gentes
libri, cunctam saeculi obtinent [(al. continent )] disciplinam.
Minutius Felix causidicus Romani fori, in
libro, cui titulus Octavius est; et in altero contra
Mathematicos (si tamen inscriptio non mentitur auctorem)
quid Gentilium scripturarum dimisit intactum?
Septem libros adversus Gentes Arnobius edidit, totidemque
discipulus ejus Lactantius, qui de Ira quoque,
et Opificio Dei duo volumina condidit: quos si legere
volueris, dialogorum Ciceronis in eis ἐπιτομὴν reperies.
Victorino Martyri in libris suis, licet desit
eruditio, tamen non deest eruditionis voluntas. Cyprianus, 430
Quod idola dii non sint, qua brevitate,
qua historiarum omnium scientia, quorum
verborum et sensuum splendore perstrinxit? Hilarius
meorum Confessor temporum et Episcopus, duodecim
Quintiliani libros et stylo imitatus est, et
numero: brevique libello, quem scripsit contra Dioscorum
Medicum, quid in litteris possit, ostendit. Juvencus
Presbyter, sub Constantino historiam Domini
Salvatoris versibus explicavit: nec pertimuit Evangelii
majestatem sub metri leges mittere. De caeteris
vel mortuis, vel viventibus taceo: quorum in scriptis
suis et vires manifestae sunt et voluntas.
6.
Nec statim prava opinione fallaris, contra
Gentes hoc esse licitum, in aliis disputationibus dissimulandum,
quia omnes pene omnium libri,
exceptis his qui cum Epicuro litteras non didicerunt,
eruditionis doctrinaeque plenissimi sunt.
Quanquam ego illud magis reor, quod dictanti venit
in mentem, non te ignorare quod semper a doctis
viris usurpatum est; sed per te mihi proponi ab alio
quaestionem, qui forte propter amorem historiarum
Sallustii, Calpurnius cognomento Lanarius sit.
Cui quaeso ut suadeas, ne vescentium dentibus edentulus
invideat, et oculos caprearum, talpa contemnat.
Dives, ut cernis, ad disputandum materia; sed jam
epistolaris angustia finienda est.
EPISTOLA LXXI AD LUCINIUM.
Lucinium Boeticum genere, qui cum uxore sua Theodora
castam ducebat vitam, et Jerosolymam navigare

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.