PL 23, col. 1314
De benedictionibus Jacob patriarchae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis))
ipsis locis Dominum saepe docuisse, sicut scriptum
est, Terra Zabulon, et terra Nephthalim, populus qui
sedebat in tenebris, vidit lucem magnam [(Matth. IV, 15,
16, ex Isai. IX, 1)]
. Sidon interpretatur venator, vel venatrix.
Venatores qui sunt, nisi Apostoli? Qui, ut
supra diximus, ex illis locis assumpti sunt, de quibus
dicitur: Mittam venatores multos, et venabuntur vos
in omni monte. Isachar asinus fortis [(Jerem. XVI, 16)]
.
Isachar qui interpretatur merces, refertur ad populum
gentium, quem Dominus sanguinis sui pretio
mercatus est. Hic Isachar asinus fortis scribitur [(Gen.
XLIX, 14)] , quia prius populus gentilis quasi brutum
et luxuriosum animal, nullaque ratione substitit, sed
postmodum jugum disciplinae Evangelicae libenter
portavit. Hic accubans inter terminos, vidit requiem
quod esset bona, et terram quod optima. Inter terminos
autem cubare, est praestolato mundi fine requiescere,
nihilque de iis quae nunc versantur in medio,
quaerere, sed ultima desiderare. Et fortis asinus
requiem et terram optimam videt, cum simplex gentilitas
idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae
vitae patriam tendit. Unde etiam apponit humerum
suum ad portandum, quia dum ad promissam
requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum
onera libenter portat. Unde factus est tributis serviens,
hoc est, Christo regi suae fidei bona et operum bonorum
offerens munera. Dan judicabit populum suum sicut aliae
tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita [(Gen. XLIX, 16)]
,
et reliqua. Dicunt quidam Antichristum
per haec verba praedici de ista tribu futurum,
pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et
mordens, et quo inter tribus Israel primus Dan ad
Aquilonem castrametatus est, illum significans qui
se in lateribus Aquilonis sedere dicit [(Num. II, 25)] ,
et de quo figuraliter dicit Propheta, A Dan auditus
est fremitus equorum ejus [(Jerem. VIII, 16)]
. Qui non
solum coluber, sed etiam cerastes vocatur. Κέρατα
enim Graece cornua dicuntur. Serpens ergo ille cornutus
esse perhibetur, per quem digne Antichristus
asseritur, quia contra vitam fidelium cum morsu
pestiferae praedicationis armabitur etiam cornibus
potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem
esse quam viam? Fit ergo Dan coluber in via, quia
in praesentis vitae latitudine eos ambulare provocat,
quibus quasi parcendo blanditur: sed in via mordet,
quia eos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno
consumit. Fit cerastes in semita: quia quos fideles
reperit, et sese inter angusta praecepti coelestis itinera
constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis
impetit, sed etiam terrore potestatis premit,
et in persecutionis languore, post beneficia
fictae dulcedinis exercet cornua potestatis. Equus
iste, cujus ungulas cerastes mordere dicitur, hunc
mundum insinuat, qui per elationem suam in cursu
labentium temporum spumat. Et quia Antichristus
extrema mundi hujus apprehendere nititur, cerastes
iste equi ungulas mordere perhibetur. Ungulas