PL 23, col. 1315

De benedictionibus Jacob patriarchae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis))

quippe equi mordere, est extrema saeculi feriendo
contingere. Ut cadat ascensor ejus retro. Plebs
infidelis Judaea, erroris sui laqueis capta, pro
Christo Antichristum exspectat. Bene Jacob eodem
loco repente in electorum vocem conversus est dicens,
Sacrosancta atque praesaga sanctorum Patriarcharum
benedictio, quae per Spiritum sanctum atque
os beati Jacob singulis est competenti qualitate
distributa, nec per omnia sensu litterario potest intelligi:
maxime cum idem beatus Patriarcha dicat, Ut annuntiem vobis quae ventura sunt in novissimis diebus;
nec ita extenuanda per sensum allegoricum,
ut omnimodo [ Cod. omnino] evacuari debeat sensus
historicus: quia et quaedam, uti post videbimus, sic
[ Cod. ita] eis praedicta sunt, ut in proximo quaedam,
quaedam multo post venerint: tamen plura ex illis
in finem servata sunt. Quae ergo [ Antea ego] historialiter
in ipsis verbis intelligere possumus, primum
quasi fundamenta jaciendo, donante Domino,
strictim pandamus: quae autem omnimodis litteram

refugiunt, ea per spiritalem intelligentiam sicut
et spiritali sunt intellectu carpenda, discutiamus.
DE RUBEN.
Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et
principium doloris mei: prior in donis, major imperio. Patet litterae sensus, quia beatus Jacob primum
filium Ruben ex Lia uxore sua susceperit, qui si se
digne tanto patre tractasset, ad eum primogenita regnumque
pertineret. Unde dicit sibi eum primogenitum,
quasi cui deberentur dona primogenita: sed
et fortitudinem suam eum nominat, eo quod robur
imperii ad eum debuerit declinare. Haec autem non
ideo indicative protulit, quod ita futura esse aut
praeviderit, vel voluerit; sed ut eum per haec dicta

ad poenitentiam cohortaretur, cum recoleret, a
quanta dignitate peccando decidisset. Unde dicit, et
principium doloris mei; principium namque doloris
illius fuit, qui ruptis castimoniae habenis, infrenis
irruit ad constuprandam conjugem patris, quae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.