PL 23, col. 163

Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

resurrectione Christi est, non potest dici. Ita tu in
perversum religiosus, dicente ipso Joanne: Illum
oportet crescere, me autem minui; dum servi baptismo
plus quam habuit tribuis, Dominicum destruis, cui
amplius nihil relinquis. Quorsum ista tendit assertio?
Videlicet, ut non tibi mirum videatur, si hi qui a
Joanne fuerant baptizati, postea per impositionem
manus Apostolorum, sint Spiritum sanctum consecuti;
cum constet, eos ne peccatorum quidem sine
subsecutura fide remissionem consecutos. Tu vero
qui ab Arianis recipis baptizatum, et ei tribuis baptisma,
quod perfectum est, quo pacto quasi modicum
quid ei defuerit, sanctum advocas Spiritum, cum
baptisma Christi sine Spiritu sancto 180 nullum
sit? Verum longius excessi, et cum aequa fronte adversarii
potuerim impetum submovere, leviora eminus

[ Mss. minus] tela direxi. Joannis enim baptisma
intantum imperfectum fuit, ut constet postea Christi
baptismate baptizatos, qui ab eo fuerant baptizati.
Ita enim historia refert: Factum est autem, cum
Apollo esset Corinthi, et cum Paulus pertransiret superiores
partes Asiae, devenit Ephesum, et cum invenisset
quosdam discentes, dixit ad eos: Si Spiritum sanctum
accepistis, cum credidistis? At illi responderunt: Sed
nec si Spiritus sanctus sit, audivimus. Dixit autem ad
eos: In quo ergo baptizati estis? Responderunt in
Joannis baptismate. Dixit autem Paulus: Joannes quidem
baptizavit baptismo poenitentiae plebem, dicens in
advenientem post eum, ut crederent, hoc est in Jesum,
in remissionem peccatorum. His auditis, baptizati sunt
in nomine Domini nostri Jesu Christi. Et cum imposuisset

illis manus Paulus, continuo cecidit Spiritus
sanctus super eos [(Act. XIX, 1 et seq.)]
. Si ergo baptizati
sunt vero et legitimo Ecclesiae baptismate, et ita
postea Spiritum sanctum consecuti sunt: et tu Apostolorum
sequere auctoritatem, et baptiza eos, qui
Christi non habent baptisma, et poteris invocare Spiritum
sanctum.
8.
Mos Ecclesiarum in manuum impositione. Traditionis
auctoritas.--L. Qui dormientes sitiunt, avide
fauces fluminibus ingurgitant. Et quanto plus hauserint,
tanto plus sitiunt. Ita mihi et tu videris adversus
quaestiunculam quam proposui, hinc atque illinc argumenta
quaesisse, et nihilominus in eadem quaestionum
siti perseverare. An nescis etiam Ecclesiarum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.