PL 23, col. 108

De Spiritu Sancto (Didymus Alexandrinus; Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

et Filio habitis magis quam habentibus; creatura
vero habente, et non habita. De Spiritu quoque sancto
retractemus, et si quidem ipse quoque participatione
alterius sanctimoniae sanctus est, connumeretur caeteris
creaturis. Si vero sanctos facit capaces sui, cum
Patre ponatur et Filio. Quod autem ab aliis capiatur
Spiritus sanctus, et non alia capiat, et nunc, et in
Sectarum volumine (prout potuimus) expressimus:
et ex omni Scriptura sermonem nostrum affirmare
perfacile est. Beatus quoque Apostolus ad Ephesios
scribens ait: In quo et credentes signali estis Spiritu
promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae [(Ephes. I, 13)]
.
Si enim signantur quidam Spiritu
sancto, formam et speciem ejus assumentes: ex his
est Spiritus sanctus, quae habentur, et non habent:

habentibus illum signaculo ejus impressis. Ad Corinthios
quoque idem scribens, Nolite, inquit, contristare
Spiritum sanctum, in quo signali estis [(Ephes. IV,
30)]
; signatos esse contestans eos qui susceperant
communionem Spiritus sancti. Quomodo enim disciplinae,
et virtutis assumptor, signaculum et figuram
(ut ita dicam) in suum sensum recipit ejus scientiae,
quam assumpsit: sic et is, qui Spiritus sancti particeps
efficitur, per communionem ejus fit spiritualis
pariter et sanctus.
6.
Ipse vero Spiritus sanctus, si unus de creaturis
esset, saltem circumscriptam haberet substantiam;
sicut universa quae facta sunt. Nam et si non 112
circumscribantur loco et finibus invisibiles creaturae,
tamen proprietate substantiae finiuntur. Spiritus

autem sanctus, cum in pluribus sit, non habet
substantiam circumscriptam. Mittens quippe Jesus
praedicatores doctrinae suae, replevit eos Spiritu; et
insufflans in faciem eorum: Accipite, inquit, Spiritum
sanctum, et euntes, docete omnes gentes [(Joan. XX,
22)]
: quasi omnes cunctis gentibus mitteret. Neque
enim omnes apostoli ad omnes gentes pariter sunt
profecti, sed quidam in Asiam, quidam in Scythiam,
et alii in alias dispersi nationes; secundum dispensationem
illius, quem secum habebant Spiritus Sancti,
quomodo et Dominum dicentem: Vobiscum sum omnibus
diebus, usque ad consummationem saeculi [(Matth.
XXVIII, 20)]
. His et illud congruit: Accipietis virtutem
supervenientis
[(Al. supervenientem)] Spiritus sancti in
vos; et eritis testes mihi in Jerusalem, et in omni Judaea et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.