PL 23, col. 167

Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

didicerat Trinitatem. Sciebat Patrem, Filium
et Spiritum sanctum, non natura, sed personis esse
divisos. Sciebat et Filii nomen in Patre, et Patris
nomen in Filio. Ridicula penitus assertio, ante de
fide quempiam disputare, quam credere; ante mysterium
scire, quam initiatus sit; aliter de Deo sentire
baptizantem, et aliter baptizatum. Praeterea cum
solemne sit in lavacro post Trinitatis confessionem
interrogare, Credis sanctam Ecclesiam? credis remissionem
peccatorum? Quam Ecclesiam credidisse
eum dicis? Arianorum? sed non habent. Nostram?
sed extra hanc baptizatus non potuit eam credere,
quam nescivit.
13.
L. Quoniam ad omnia argutaris, et emissa a
nobis spicula scuto orationis eludis, unam hastam

jaciam, quae umbonem tegminis tui, et verba crepitantia,
vi sua penetret, nec diutius patiar, fortitudinem
arte superari. 185 Laicus etiam extra Ecclesiam
fide baptizatus, poenitens recipitur: episcopus
vero aut poenitentiam non agit, et sacerdos est, aut
si poenitentiam egerit, esse episcopus desinit. Quamobrem
recte nos laicum et suscipimus poenitentem;
et episcopum, si in sacerdotio perseverare vult, repudiamus. O.
Sagitta quae contento nervo dirigitur,
difficile vitatur. Ante enim ad eum, ad quem jacta
est pervenit, quam obice clypei frustretur. E contrario
tuae propositiones, quia sine ferri acumine
mittuntur, hostem non valent perforare. Hanc igitur
hastam quam totis viribus misisti, de qua nobis minitaris,
uno, ut aiunt, digitulo repellam. Neque enim

hoc modo quaeritur, an episcopus poenitens esse non
possit, et laicus possit? sed an haereticus baptisma
habeat? qui si, ut constat, baptisma non habet, quomodo
potest esse poenitens, antequam Christianus?
Proba mihi ab Arianis venientem laicum habere
baptismum, et tunc ei poenitentiam non negabo. Si
vero Christianus non est, si non habuerit sacerdotem
qui eum faceret Christianum, quomodo aget
poenitentiam homo, qui necdum credit?
14.
L. Oro te ut, philosophorum argumentatione
deposita, Christiana mecum simplicitate loquaris, si
tamen non dialecticos sequaris [ Al. sequeris], sed
piscatores. Aequumne tibi videtur, ut Arianus episcopus
sit? O. Tu eum episcopum probas, quia ab
eo recipis baptizatum, et in hoc reprehendendus es,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.