PL 23, col. 168

Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

quare a nobis parietibus separaris, cum in fide et
in Arianorum nobiscum receptione consentias? L.
Jam et superius rogavi, ut non philosophice, sed
Christiane mecum loquaris. O. Discere vis, an contendis? L.
Utique contendo, quia facti tui a te quaero
rationem. O. Si contendis, jam tibi responsum est.
Eadem enim ratione episcopum ab Arianis recipio,
qua tu recipis baptizatum. Si discere cupis, in meam
aciem transgredere. Adversarius enim vincitur, discipulus
docetur. 186 L. Non possum ante esse discipulus,
quam magistrum audiam praedicantem. O.
Quoniam tergiversaris, et sic vis a me doceri, ut adversarium
in integro habeas, tuo animo te docebo.
Consentimus in fide, consentimus in haereticis recipiendis,
consentiamus etiam in conventu. L. Hoc

non est docere, sed argumentari. O. Quia tu pacem
cum scuto petis, et nos olivae ramum gladio inserimus. L.
En tollo manus, cedo, vicisti. Verum cum
arma deponam, sacramenti, in quod me jurare
compellis, quaero rationem. O. Gratulor interim tibi,
et Christo Deo meo gratias ago, quia animo bono
a falsitate Sardorum ad totius orbis te saporem contulisti,
nec dicis more quorumdam: Salvum me fac,
Domine, quoniam defecit sanctus [(Psal. XI, 1)]
: quorum
vox impia, crucem Christi evacuat, Dei Filium
subjugat diabolo, et illam complorationem, quae a
Domino de peccatoribus prolata est, nunc de universis
hominibus dictam intelligit: Quae utilitas in
sanguine meo, dum descendo in corruptionem [(Psal.
XXIX, 10)]
? Sed absit, ut frustra Deus mortuus sit.

Alligatus est fortis, et vasa ejus direpta sunt [(Marc.
III, 27)] . Allocutio Patris impleta est: Postula a me, et
dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem
tuam terminos terrae [(Psal. II, 8)]
. Apparuerunt fontes
aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum [(Psal. XVII, 16)]
.
In sole posuit tabernaculum suum,
nec est qui se abscondat a calore ejus [(Psal. XVIII, 6)]
.
Deo plenus Psalmista canit: Inimici defecerunt frameae
in finem, et civitates eorum destruxisti [(Ps. IX, 7)]
.
15.
Et ubi, quaeso, isti sunt nimium religiosi, immo
nimium profani, qui plures synagogas asserunt esse,
quam Ecclesias? Quomodo destructae sunt diaboli
civitates; et in fine, hoc est in saeculorum consummatione,
idola corruerunt? Si Ecclesiam non habet
Christus, aut si in Sardinia tantum habet, nimium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.