PL 23, col. 169
Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
pauper factus est. Et si Britannias, Gallias, Orientem,
Indorum populos, barbaras Nationes, et totum
semel mundum possidet Satanas: quomodo ad angulum
universae terrae Crucis 187 tropaea collata
sunt? Nimirum adversarius potens concessit Christo
Iberam excetram: luridos homines, et inopem provinciam
dedignatus est possidere. Quod si de illa quae
in Evangelio scripta est, sibi sententia blandiuntur: Putasne cum venerit filius hominis, inveniet fidem super
terram
[(Luc. XVIII, 8)]
? sciant illam fidem nominari,
de qua ipse Dominus, aiebat: Fides tua te salvam fecit [(Matth. IX, 22)]
.
Et alibi de Centurione: Non inveni
tantam fidem in Israel [(Matth. VIII, 16)]
. Et rursus
ad Apostolos: Quid timidi estis, modicae fidei [(Luc. VII, 9)]
?
Necnon et in alio loco: Si habueritis
fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti, transmigra,
et transmigrabit [(Matt. XIV, 31)]
. Neque enim
Centurio aut illa muliercula, quae per duodecim annos
fluxu sanguinis tabescebat, in Trinitatis sacramenta
crediderant, quae post resurrectionem Christi
Apostolis manifestata sunt; ut merito fides horum
quae in mysterio est, laudaretur: sed simplicitas
mentis et devota Deo suo anima approbata est: Dicebat
enim in corde suo, si tetigero vestimentum ejus
tantum, salva fiam [(Matth. IX, 21)]
. Haec est fides,
quam raro inveniri, Deus pronunciavit. Haec est
fides, quae etiam apud eos qui bene credunt, difficile
perfecta invenitur. Fiat tibi, inquit Deus, secundum
fidem tuam. Hanc ego vocem audire nolo. Si
enim secundum fidem meam fiat mihi, peribo. Et
certe credo in Deum Patrem, credo in Deum Filium,
et credo in Deum Spiritum sanctum. Credo in unum
Deum, et tamen secundum meam fidem nolo mihi
fieri. Saepe quippe venit inimicus homo, et inter Dominicam
messem zizania interserit. Neque hoc dico,
quod majus quidquam sit, quam sacramenti fides,
quam puritas animae: sed indubitata ad Deum fides,
ardue reperitur. Verbi gratia dictum sit, ut quod
volumus perspicuum fiat: ad orationem assisto; non
orarem, si non crederem: sed si vere crederem, illud
cor quo Deus videtur, mundarem, manibus tunderem
pectus, genas lacrymis rigarem, corpore inhorrescerem,
ore pallerem, 188 jacerem ad Domini mei