PL 23, col. 170

Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

pedes, eosque fletu perfunderem, crine tergerem,
haererem certe trunco crucis, nec prius amitterem,
quam misericordiam impetrarem. Nunc vero creberrime
in oratione mea, aut per porticus deambulo,
aut de fenore computo, aut abductus turpi cogitatione,
etiam quae dictu erubescenda sunt, gero. Ubi
est fides? siccine putamus orasse Jonam? sic tres
pueros? sic Danielem inter leones? sic certe latronem
in cruce? Et haec ego exempli causa ad intelligentiam
sensus protuli. Caeterum conveniat unusquisque
cor suum, et in omni vita inveniet, quam rarum
sit fidelem animam inveniri, ut nihil ob gloriae cupiditatem,
nihil ob rumusculos hominum faciat. Neque
enim statim qui jejunat, Deo jejunat, aut extendens
pauperi manum, Deo fenerat. Vicina sunt vitia virtutibus.

Difficile est Deo tantum judice esse contentum.
16.
L. Praevenisti interrogationem meam: hanc
enim Scripturam mihi in ultimo reservabam. Et ferre
omnes nostri, immo jam non mei, hoc quasi ariete in
disceptationibus utuntur, quem confractum ac comminutum
vehementer gaudeo. Sed quaeso te, ut mihi
omnem causam, quare ab Arianis venientes Ecclesia
recipiat, non quasi adversario, sed quasi discipulo
explices. Nam quum tibi verbo respondere non possim,
animo tamen necdum assentior.
17.
O. Sub rege Constantio, Eusebio et Hypatio
consulibus, nomine unitatis et fidei infidelitas scripta
est, ut nunc agnoscitur. Nam illo tempore, nihil
tam pium, nihil tam conveniens servo Dei videbatur,
quam unitatem sequi, et a totius mundi communione

non scindi. Praesertim quum superficies expositionis,
nihil jam sacrilegum praeferret: Credimus,
aiebant, in unum verum Deum, Patrem omnipotentem.
Hoc etiam nos confitemur. Credimus in Unigenitum
Dei Filium, qui ante omnia saecula, et ante
omne principium natus est 189 ex Deo. Natum autem
Unigenitum solum ex solo Patre, Deum ex Deo,
similem genitori suo Patri secundum Scripturas; cujus
nativitatem nullus novit, nisi qui solus eum genuit,
Pater. Numquid hic insertum est: Erat tempus,
quando non erat? vel, de nullis exstantibus, creatura
est Filius Dei? Perfecta fides est, Deum de Deo credere.
Et natum aiebant Unigenitum solum, ex solo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.