PL 23, col. 171

Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Patre. Quid est natum? Certe non factum. Nativitas
suspicionem auferebat creaturae. Addebant praeterea, Qui de coelo descendit, conceptus est de Spiritu Sancto,
natus ex Maria Virgine, crucifixus a Pontio Pilato,
tertia die resurrexit
a mortuis, ascendit in coelum,
sedet ad dexteram Dei Patris, venturus judicare vivos
et mortuos. Sonabant verba pietatem, et inter tanti
mella praeconii, nemo venenum insertum putabat.
18.
Usiae nomen quare ablatum. Valens Mursensis
Episcopus. Scrinia publica Ecclesiarum. Acta Ariminensis
synodi. --De Usiae vero nomine abjiciendo,
verisimilis ratio praebebatur. Quia in Scripturis,
aiebant, non invenitur, et multos simpliciores novitate
sua scandalizat, placuit auferri. Non erat curae Episcopis
de vocabulo, quum sensus esset in tuto. Denique

ipso in tempore, quum fraudem fuisse in expositione
rumor populi ventilaret, Valens Mursensis
Episcopus, qui eam conscripserat, praesente
Tauro praetorii praefecto, qui ex jussu regis synodo
aderat, professus est se Arianum non esse, et penitus
ab eorum blasphemiis abhorrere. Res secrete
gesta, opinionem vulgi non exstinxerat. Itaque alia
die in Ecclesia, quae est apud Ariminum, et episcoporum
simul et laicorum turbis concurrentibus, Muzonius
episcopus provinciae Byzacenae, cui propter
aetatem primae ab omnibus deferebantur, ita locutus
est: Ea quae sunt jactata in publicum, et ad nos usque
perlata, aliquem e nobis sanctitati vestrae legere
praecipimus, ut quae sunt mala, et ab auribus et a corde
nostro abhorrere 190 debent, omnium una voce damnentur.

Responsum est ab universis episcopis, placet.
Itaque cum Claudius episcopus provinciae Piceni
ex praecepto omnium, blasphemias, quae Valentis ferebantur,
legere coepisset: Valens suas esse negans,
exclamavit, et dixit: Si quis negat Christum Dominum,
Dei Filium, ante saecula ex Patre genitum,
anathema sit. Ab universis consonatum est, anathema
sit. Si quis negat Filium similem Patri secundum Scripturas,
anathema sit. Omnes responderunt, anathema
sit. Si quis Filium Dei non dixerit aeternum cum Patre,
anathema sit. Ab universis conclamatum est, anathema
sit. Si quis dixerit creaturam Filium Dei, ut sunt caeterae
creaturae, anathema sit. Similiter dictum est, anathema
sit. Si quis dixerit de nullis exstantibus Filium, et non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.