PL 23, col. 172

Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

de Deo Patre, anathema sit. Omnes conclamaverunt, anathema sit. Si quis dixerit, erat tempus, quando non
erat Filius, anathema sit.
In hoc vero cuncti episcopi,
et tota simul Ecclesia plausu quodam et tripudio
Valentis vocem exceperunt. Quod si quis a
nobis fictum putat, scrinia publica scrutetur. Plenae
sunt certe Ecclesiarum arcae, et recens adhuc rei
memoria est. Supersunt homines, qui illi synodo interfuerunt;
et quod veritatem firmet, ipsi Ariani
haec ita, ut diximus, gesta non denegant. Quum ergo
cuncti Valentem ad coelum laudibus tollerent, et
suam in eum suspicionem cum poenitentia damnarent;
idem Claudius qui supra legere coeperat, ait: Adhuc sunt aliqua, quae subterfugerunt dominum et
fratrem meum Valentem, quae si vobis videtur, ne quis

scrupulus remaneat, in commune damnemus. Si quis
dixerit Filium Dei esse quidem ante omnia saecula; sed
non ante omne omnino tempus, ut ei aliquid anteferat,
anathema sit.
Dixerunt cuncti, anathema sit. Multaque
alia quae suspiciosa videbantur, ad 191 pronunciationem
Claudii, Valens condemnavit. Quae si quis
plenius discere cupit, in Ariminensis synodi actis
reperiet, unde et nos ista libavimus.
19.
Valens et Ursacius. Corpus Domini in Ecclesia.
Nicaena synodus propter quid congregata. --His ita
gestis, concilium solvitur. Laeti omnes ad provincias
revertuntur. Idem enim Regi et bonis omnibus curae
fuerat, ut Oriens atque Occidens communionis sibi
vinculo necterentur. SED DIU SCELERA non latent, et
cicatrix male obducta, incocto pure, dirumpitur.

Coeperunt postea Valens et Ursacius, caeterique nequitiae
eorum socii, egregii videlicet Christi sacerdotes,
palmas suas jactitare, dicentes se Filium non
creaturam negasse, sed similem caeteris creaturis.
Tunc usiae nomen abolitum est: tunc Nicaenae fidei
damnatio conclamata est. Ingemuit totus orbis, et
Arianum se esse miratus est. Igitur alii intra suam
communionem remanere, alii ad eos confessores
qui sub nomine Athanasii exsulabant, coeperunt litteras
mittere: nonnulli initam societatem meliorem
desperatione planxerunt. Pauci vero (ut se natura
hominum habet) errorem pro consilio defensavere.
Periclitabatur navicula Apostolorum, urgebant venti,
fluctibus latera tundebantur: nihil jam supererat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.