PL 23, col. 173

Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

spei: Dominus excitatur, imperat tempestati, bestia
[ Scil. Constantius] moritur, tranquillitas rediit. Manifestius
dicam. Omnes episcopi, qui de propriis
sedibus fuerant exterminati, per indulgentiam novi
principis [ Scil. Juliani] ad Ecclesias redeunt. Tunc
triumphatorem suum Athanasium Aegyptus excepit;
tunc Hilarium de praelio revertentem, Galliarum
Ecclesia complexa est; tunc ad reditum Eusebii
[ Scil. Vercellensis] lugubres vestes Italia mutavit.
Concurrebant episcopi, qui Ariminensibus dolis irretiti,
sine conscientia haeretici ferebantur, contestantes
Corpus Domini, et quidquid in Ecclesia
sanctum est, se nihil mali in 192 sua fide suspicatos.
Putavimus, aiebant, sensum congruere cum
verbis; nec in Ecclesia Dei, ubi simplicitas, ubi pura
confessio est, aliud in corde clausum esse, aliud in

labiis proferri timuimus. Decepit nos bona de malis
existimatio. Non sumus arbitrati sacerdotes Christi
adversus Christum pugnare. Multaque alia, quae
brevitatis studio praetereo, flentes asserebant: parati
et subscriptionem pristinam, et omnes Arianorum
blasphemias condemnare. Hoc loco interrogo
istos nimium religiosos, quid de confessoribus agendum
putaverint? Depositis, inquient, veteribus
episcopis, novos ordinassent [ Al. ordinare]. Tentatum
est. Sed quotus quisque bene sibi conscius
patitur se deponi? Praesertim cum omnes populi,
sacerdotes suos diligentes, pene ad lapides et ad interemptionem
deponentium eos convolaverint? Mansissent,
aiunt, intra suam communionem. Hoc est
dicere, irrationabili crudelitate orbem totum diabolo

condonassent [ Al. condemnassent]. Cur damnassent
eos qui Ariani non erant? Cur Ecclesiam
scinderent in concordia fidei permanentem? Cur
denique credentes bene, obstinatione sua facerent
Arianos? Nam cum in synodo Nicaena, quae propter
Arianam perfidiam congregata est, octo episcopos
Arianos susceptos sciamus; et episcopus jam in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.