PL 23, col. 174
Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
mundo nullus sit, nisi quos synodus illa ordinavit:
quomodo potuerunt adversum eam facere, propter
quam exsilium sustinuerunt?
20.
Auctores haereseos Arianae. Supererant homines
qui synodo Nicaenae interfuerant. Quid constitutum in
synodo Alexandrina. Lucifer quid fecerit.--L. An
tandem et tunc recepti sunt Ariani? quinam quaeso? O.
Eusebius episcopus Nicomediensis, Theognius
[ Al. Theogonius] episcopus Nicaenus. Saras tunc
presbyter Libyae. Eusebius episcopus Caesareae Palaestinae,
et reliqui, quos enumerare longum est. Ipse
quoque caput horum et causa malorum, Arius
Presbyter, et Ezoius diaconus, qui post Eudoxium
Antiochenus 193 episcopus fuit; et Achillas lector.
Hi quippe tres Alexandrinae Ecclesiae clerici, auctores
hujus haereseos exstiterunt. L. Si quispiam eos
neget fuisse susceptos, quomodo revincetur? O. Supersunt
adhuc homines qui illi synodo interfuerunt.
Et si hoc parum est, quia propter temporis antiquitatem
rari admodum sunt, et in omni loco testes
adesse non possunt, legamus acta et nomina episcoporum
synodi Nicaenae; et hos quos supra diximus
fuisse susceptos, subscripsisse homusion, inter caeteros
reperiemus. L. Si potes, ostende post synodum
Nicaenam illos in perfidiam declinasse. O. Recte
proposuisti. Solent enim oculis clausis denegare,
qui non credunt factum esse quod nolunt. Sed quomodo
postea non declinarunt, propter quos synodus
congregata est? Et quorum epistolae et libri impietatis
ante synodum editi, usque ad praesentem diem
durant? Igitur cum illo tempore trecenti et eo amplius
episcopi, paucos homines, quos sine damno Ecclesiae
abjicere poterant, susceperint: miror quosdam,
et certe Nicaenae fidei sectatores, tantae duritiae existere,
ut tres confessores de exsilio revertentes, non putent,
id ob totius orbis salutem necessitate facere debuisse,
quod tot et tales viri voluntate fecerunt. Sed, ut
dicere coeperamus, post reditum confessorum, in