PL 23, col. 177
Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
formidines tendit. Attamen aut veloces capreae,
aut lascivus onager incurrit: hinc in effossa horrea
mures frumenta comportant, hinc ferventi
agmine segetem formica populatur. Ita res se habet.
Nemo securus agrum possidet. Dormiente patrefamilias,
inimicus homo zizaniam superseminavit, ad
quam eradicandam cum servi ire proponerent, Dominus
prohibuit, sibi servans palearum et frumenti
discretionem [(Matth. XIII)] . Haec sunt vasa irae et misericordiae,
quae in domo Dei ab Apostolo praedicantur [(Rom. IX et II Tim. II)] .
Veniet ergo dies quando,
thesauro Ecclesiae aperto, proferet Dominus vasa irae
suae, quibus exeuntibus sancti dicent: Ex nobis exierunt;
sed non erant ex nobis. Si enim fuissent ex nobis,
mansissent utique nobiscum [(I Joan. II, 19)]
. Nemo
potest Christi palmam sibi assumere, nemo ante
diem judicii de hominibus judicare. Si jam mundata
est Ecclesia, quid Domino reservamus? Est via quae
videtur esse apud homines recta, novissima autem ejus
veniunt in profundum inferni [(Prov. XIV, 12)]
. IN HOC
ERRORE judicii, quae potest esse certa sententia?
23.
Traditio Ecclesiastica. Haeretici primitivae Ecclesiae.
Haeretici Judaeorum. Haeretici in Evangelia, --Conatus
est beatus Cyprianus contritos lacus fugere,
nec bibere de aqua aliena: et idcirco haereticorum
baptisma reprobans, ad Stephanum tunc Romanae
urbis episcopum, qui a beato Petro vicesimus
secundus fuit, super hac re Africanam synodum
direxit, sed conatus ejus frustra fuit. Denique illi