PL 23, col. 178

Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

ipsi episcopi, qui rebaptizandos haereticos cum eo
statuerant, ad antiquam consuetudinem revoluti,
novum emisere Decretum. Quid facimus [ Al. faciamus]?
ita et nobis majores nostri, et illis sui tradidere
majores. Sed quid de posterioribus loquar?
Apostolis 197 adhuc apud Judaeam Christi sanguine
recenti, phantasma Domini corpus asserebatur;
Galatas ad observationem Legis traductos, Apostolus
iterum parturit; Corinthios resurrectionem carnis
non credentes, pluribus argumentis ad verum
iter trahere conatur. Tunc Simon Magus, et Menander
discipulus ejus, Dei se asseruere virtutes: tunc
Basilides summum Deum Abraxas, cum trecentis
sexaginta quinque editionibus commentatus est:
tunc Nicolaus, qui unus de septem diaconis fuit, die
noctuque nuptias faciens, obscoenos et auditu quoque

erubescendos coitus somniavit. Taceo de Judaism
haereticis, qui ante adventum Christi, legem traditam
dissiparunt: quod Dosithaeus Samaritanorum
princeps Prophetas repudiavit: quod Sadducaei ex
illius radice nascentes, etiam resurrectionem carnis
negaverunt: quod Pharisaei a Judaeis divisi, propter
quasdam observationes superfluas, nomen quoque a
dissidio susceperunt; quod Herodiani Herodem
regem suscepere pro Christo. Ad eos venio haereticos,
qui Evangelia laniaverunt. Saturninum quemdam,
et Ophitas, et Cainaeos, et Setthoitas, et Carpocratem,
et Cerinthum, et hujus successorem
Ebionem, et caeteras pestes, quorum plurimi vivente

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.