PL 23, col. 181
Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
semper fuisse susceptos, legat beati Cypriani epistolas,
in quibus Stephanum Romanae urbis episcopum,
et inveteratae consuetudinis lacerat errorem.
Legat et ipsius Hilarii libellos, quos adversus
nos de haereticis rebaptizandis edidit, et ibi reperiet
ipsum Hilarium confiteri, a Julio, Marco, Sylvestro,
et caeteris veteribus episcopis similiter in poenitentiam
omnes haereticos susceptos: nec tamen
sibimet veritatis consuetudinem praejudicare debere,
Synodus quoque Nicaena, cujus paulo ante fecimus
mentionem, omnes haereticos suscepit, exceptis
Pauli Samosateni discipulis. Et quod his majus est,
episcopo Novatianorum, si conversus fuerit, presbyterii
gradum servat. Quae sententia et Luciferum
impugnat, et Hilarium: dum idem et clericus est, et
baptizatus.
201 28. In qua Ecclesia permanendum. Conclusio
disputationis et fructus. --Poteram diem istiusmodi
eloquio ducere, et omnes propositionum rivulos uno
Ecclesiae sole siccare. Verum quia jam multum sermocinati
sumus, et prolixitas concertationis audientium
studia lassavit, brevem tibi apertamque animi
mei sententiam proferam, in illa esse Ecclesia permanendum,