PL 23, col. 182

Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

quae ab Apostolis fundata; usque ad
diem hanc durat. Sicubi audieris eos qui dicuntur
Christi, non a Domino Jesu Christo, sed a quoquam
alio nuncupari: ut puta Marcionitas, Valentinianos,
Montenses, sive Campitas: scito non Ecclesiam
Christi, sed Antichristi esse synagogam. Ex hoc
enim ipso quod postea instituti sunt, eos se esse
indicant, quos futuros Apostolus praenuntiavit. Nec
sibi blandiantur, 202 si de Scripturarum capitulis
videntur sibi affirmare quod dicunt, cum et diabolus
de Scripturis aliqua sit locutus, et Scripturae
non in legendo consistant, sed in intelligendo. Alioqui
si litteram sequimur, possumus et nos quoque
novum nobis dogma componere: ut asseramus in
Ecclesiam non recipiendos, qui calceati sint, et duas

tunicas habeant. L. Non solum te vicisse existimes,
vicimus utrique, uterque nostrum palmam refert:
tu mei, et ego erroris. Utinamque mihi sic semper
disputare contingat, ut ad meliora proficiens, deseram
quod male tenebam. Unum tamen tibi confiteor,
quia mores meorum apprime novi, facilius eos vinci
posse, quam persuaderi.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.