PL 23, col. 183
De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
ex ordine impugnat, Scripturae locis, atque illo imprimis Matth. I, 18, quo maxime adversarius abutebatur,
expositis rite in eum sensum, ut Deiparam Mariam continuo virginem perstitisse, neque edito
Salvatore, virum umquam cognovisse, quae catholicae Ecclesiae fides est, manifestissime evincat. Eapropter
titulum libro fecit, De Beatae Mariae Virginitate perpetua: qui rursum a Gennadio dicitur in Corbeiensi
codice, egregius, et gratus libellus, in quo ostenditur Beatissimam Mariam genitricem Domini nostri Jesu Christi
sicut virginem ante partum, ita virginem permansisse post partum. Quod Veterum spectat auctoritatem, satis
habet de Tertulliano dicere, eum Ecclesiae hominem non fuisse; sed Victorinum Petabionensem ejusdem ac
adversarius sententiae esse, pernegat: tum seriem ait Scriptorum infinitam commovere se posse, atque opponere.
Denique multa de laude virginitatis edisserit, cujus praestantiam post luculentissime expositum Pauli
ad Corinthios testimonium, ex nuptiarum quoque, quae ob oculos ponit, incommodis extollit. Qua de re cum
ad Pammachium post annos decem scriberet Epist. 48, num. 17, Dum adviveret, inquit, sanctae memoriae
Damasus, librum contra Helvidium de Beatae Mariae virginitate perpetua scripsimus, in quo necesse fuit nobis
ad virginitatis beatitudinem praedicandam, multa de molestiis dicere nuptiarum. Num vir egregius, et eruditus in
Scripturis, et virgo Ecclesiae virginis Doctor, aliquid in illo sermone reprehendit?
Ex hoc testimonio facile etiam colligitur, quo tempore conscriptus sit liber. Nempe exeunte anno 384 ex
veterum martyrologiorum fide Damasus obiit: Hieronymus apud Damasum non ante finem anni 382 Romae
est diversatus, quemadmodum in epistolarum 19 et 20 chronologicis argumentis probatum est. Biennii autem,
quod intercedit, priorem annum sive 383 illi assignandum evincit testimonium hocce alterum ex
epist. 22: Quantas molestias habeant nuptiae, et quot sollicitudinibus vinciantur, in eo libro quem adversus Helvidium
de B. Mariae perpetua virginitate edidimus, puto breviter expressum. Pertinet enim illa Epistola, ut suo
loco ostendimus, ad anni 384 priorem partem; huncque adeo, quem laudat contra Helvidium librum, jamque
ad vulgi manus fuisse indicat, superiori 383 oporteat ascribi.
S. EUSEBII HIERONYMI STRIDONENSIS PRESBYTERI DE PERPETUA VIRGINITATE B. MARIAE, ADVERSUS HELVIDIUM, LIBER UNUS.
205 1. Nuper rogatus a fratribus, ut adversus libellum
cujusdam Helvidii responderem, facere distuli:
non quod difficile fuerit, hominem rusticanum, et
vix primis quoque imbutum litteris, super veri assertione
convincere; sed ne respondendo dignus fieret,
qui vinceretur. Huc accedebat quod homo turbulentus,
et solus in universo mundo sibi et laicus et
sacerdos (qui, ut ait ille, loquacitatem facundiam
existimat [ Al. existimet], et maledicere omnibus,