PL 23, col. 185
De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 2 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 3 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 4
foliorum tradenda flammis, ut discat aliquando 206
reticere, qui numquam didicit loqui.
2.
Igitur sanctus mihi invocandus est Spiritus, ut
beatae Mariae virginitatem suo sensu, ore meo defendat.
Invocandus est Dominus Jesus, ut sacri ventris
hospitium, cujus decem mensibus inhabitator
fuit, ab omni concubitus suspicione tueatur. Ipse
quoque Deus Pater est imprecandus, ut matrem Filii
sui, virginem ostendat fuisse post partum, quae
fuit mater antequam nupta. Non campum rhetorici
desideramus eloquii, non Dialecticorum tendiculas,
nec Aristotelis spineta conquirimus: ipsa Scripturarum
verba ponenda sunt: ipsis quibus adversum nos
usus est testimoniis, revincatur, ut intelligat, se
et legere potuisse quae scripta sunt, et non potuisse
quae pietate roborata sunt, cognoscere.
3.
Helvidius. --Prima ejus propositio fuit: « Matthaeus
loquitur: Christi autem generatio sic erat: Cum
esset desponsata mater ejus Maria Joseph, priusquam
convenirent, inventa est habens in utero de Spiritu
sancto. 207 Joseph autem vir ejus cum esset justus,
et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
Haec autem eo cogitante, ecce Angelus Domini in
somnis apparuit ei, dicens: Joseph, fili David, ne timeas
accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim
natum est in ea, de Spiritu sancto est [(Matth. I, 18
seqq.)]
. Ecce, inquit, habes desponsatam, non commendatam,
ut dicis, et utique non ob aliud desponsatam,
nisi quandoque nupturam. Neque enim de
non conventuris Evangelista dixisset: Priusquam
convenirent: quia nemo de non pransuro dicit, antequam
pranderet. Deinde ab Angelo uxorem appellatam
et conjunctam. Audiamus nunc quid Scriptura
pronuntiet: Exsurgens, inquit, Joseph a somno,
fecit sicut praeceperat ei Angelus Domini: et accepit
uxorem suam, et non cognovit eam, donec peperit filium
suum [(Matth. I, 24, 25)]
.
4.
Hieronymus. Praepositio ante quid ostendit. Maria
quare virgo sponsata conceperit. --Curramus per
singula, et impietatem iisdem, quibus ingressa est,
vestigiis persequentes, pugnantia inter se dixisse
doceamus. Desponsatam confitetur: et statim uxorem
vult esse quam confessus est sponsam. Rursum
quam uxorem nominat, dicit non ob aliud desponsatam,