PL 23, col. 186

De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 4

nisi quandoque nupturam. Et ne parum hoc
arbitremur: « Habes, inquit, desponsatam, et non commendatam,
id est, necdum uxorem, necdum maritali
vinculo copulatam. In eo vero quod ait, Neque
enim de non conventuris Evangelista dixisset: Priusquam
convenirent: quia nemo de non pransuro dicit,
antequam pranderet, doleamne, an rideam, nescio. »
Imperitiae arguam, an temeritatis accusem? Quasi
si quis dixerit: Antequam in portu pranderem, ad
Africam navigavi, non possit stare sententia, nisi
ei in portu prandendum quandoque sit. Aut si velimus
dicere: Paulus apostolus antequam ad Hispanias pergeret,
Romae in vincula conjectus est. Aut certe illud:
Helvidius antequam poenitentiam ageret, morte praeventus
est: statim aut Paulo post vincula ad Hispanias

sit eundum: aut Helvidio poenitentia agenda
post mortem; cum Scriptura dicat: In inferno autem
quis confitebitur tibi [(Psal. VI, 6)]
? Ac non potius
sit intelligendum, quod, ante, praepositio, licet
saepe consequentiam indicet, tamen 208 nonnumquam
ea tantum quae prius cogitabantur, ostendat.
Unde nec necesse sit ut cogitata fiant, cum aliud
ideo intervenerit, ne ea quae cogitata sunt, fierent.
Igitur cum Evangelista dicat: priusquam convenirent,
proximum nuptiarum tempus ostendit, et in eo jam
rem fuisse ut, quae prius sponsa fuerat, esse uxor
inciperet. Quasi dixerit: Antequam oscula amplexusque
miscerent; antequam rem agerent nuptiarum,
inventa est habens in utero. Inventa est autem a
nullo alio, nisi a Joseph, qui sponsae uterum tumentem

pene jam licentia maritali, et curiosis oculis
deprehendit. Non tamen sequitur, ut prioribus
docuimus exemplis, eum cum Maria convenisse post
partum, cujus conveniendi desiderium, uteri conceptione
sublatum est. Quod autem in somnis dicitur
ad Joseph: Ne timeas accipere Mariam uxorem
tuam. Et rursum: Exsurgens autem Joseph a somno,
fecit sicut praecepit ei Angelus Domini, et accepit uxorem
suam, nullum movere debet, quasi ex eo quod uxor
est appellata, sponsa esse desierit: cum hanc
esse Scripturae divinae consuetudinem noverimus, ut sponsas
appellet uxores. Sicut in sequentibus Deuteronomii
testimoniis approbatur: Si quis, inquit, invenerit
virginem desponsatam viro in campo, et vim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.