PL 23, col. 194

De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 11 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 12

ejus [(Joan. II, 12)]
. Et ibi: Dixerunt ergo fratres
ejus ad eum: Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et
discipuli tui videant opera tua quae facis. Nemo enim
aliquid in occulto faciens, quaerit ipse in palam esse.
Si haec facis, manifesta teipsum mundo [(Joan. VII, 3, 4)]
.
Joanne desuper inferente: Neque enim fratres ejus
tunc credebant in eum [(Ibid. 5)]
. Item Marcus et Matthaeus: Et docebat eos in synagoga eorum in patria
sua, ita ut stuperent, et dicerent: Unde huic omnis haec
sapientia et virtutes? Nonne hic est fabri filius? nonne
mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus et Joseph,
et Simon et Judas, et sorores ejus omnes apud
nos sunt
[(Marc. XIII, 5; V, 24)]
? Lucas quoque in Actibus
Apostolorum ita refert: Hi omnes erant instantes
unanimes in oratione cum mulieribus et Maria

matre Jesu, et fratribus ipsius [(Act. I, 14)]
. Necnon et
Paulus Apostolus in eadem historiae veritate pari voce
concordat: Ascendi autem secundum revelationem,
et neminem vidi, nisi Petrum et Jacobum fratrem Domini [(Galat. II, 2)]
.
Et rursum in alio loco: 217 Numquid
non habemus potestatem manducandi et bibendi?
Numquid non habemus potestatem uxores circumducendi,
sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas [(I Cor. IX, 4, 5)]
?
Et ne forte aliquis Judaeorum
testimonium non admitteret, qui etiam nomina fratrum
illius ediderunt, simili eos asserens [ Al. asseris] in
fratribus errore deceptos, quo « in patre aestimando
sunt lapsi, argute praecavit, et ait: Haec eadem vocabula
ab Evangelistis in alio loco nominari, et eosdem
esse fratres Domini, filios Mariae. » Matthaeus loquitur:
Erant autem ibi
(haud dubium quin ante
crucem Domini) et mulieres multae a longe spectantes,
quae secutae fuerant Jesum a Galilaea, ministrantes illi.
Inter quas erant Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et
Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei [(Matth. XXVII,
55, 56)]
. Item Marcus: Erant autem et mulieres a longe
aspicientes, inter quas erant Maria Magdalene, et
Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome [(Marc. XV, 40)]
:
ibique post modicum: Et aliae multae
quae ascenderant cum eo in Jerusalem. Necnon et Lucas: Erant autem Maria Magdalene et Joanna, et
Maria Jacobi, et caeterae cum eis
[(Luc. ult. 10)]
.
12.
Hieronymus. --Haec idcirco replicavimus, ne

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.