PL 23, col. 193

De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 10 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 11

Nihil debeo sacerdoti, nisi et ille fuerit procreatus,
per quem is qui ante natus est, incipiat esse
primogenitus. Nonne mihi ipsi apices loquentur,
et me stultitiae redarguent, eum esse dictum primogenitum,
qui aperiat vulvam, non qui habeat et fratres?
Denique interrogo de Joanne, quem constat
esse unigenitum, an et primogenitus fuerit? Utrumne
et ipse secundum Legem, pro toto ei legi fuerit
obnoxius? Ambigi non potest. Certe de Salvatore
Scriptura sic loquitur: Cum expleti essent dies purgationis
eorum, secundum Legem Moysi, duxerunt eum
in Jerusalem, ut offerrent eum Domino: sicut scriptum
est in Lege Domini: Quia omne masculinum
adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur, et ut
darent hostias secundum quod dictum est in Lege Domini,

par turturum, aut duos pullos columbarum [(Luc.
II, 22 seqq.)]
. Si haec lex tantum ad primogenitos
pertinet, primogenitum autem sequentes faciunt,
non debuit lege primogeniti teneri, qui de sequentibus
ignorabat. Sed quia tenetur lege primogeniti,
etiam ille quem 216 fratres caeteri non sequuntur:
colligitur eum primogenitum vocari, qui vulvam
aperiat et ante quem nullus sit, non eum quem
frater post genitus subsequatur. Moyses scribit in Exodo: Factum est autem circa mediam noctem et, Dominus
percussit omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito
Pharaonis, qui sedebat super thronum ejus, usque
ad primogenitum captivae, quae est ad lacum, et omne primogenitum
pecoris
[(Exod. XII, 29)]
. Responde mihi, Qui
tunc ab exterminatore fuerant interempti, primogeniti

fuerunt an et unigeniti? Si primogeniti tantum illi vocantur,
qui fratres habent, ergo ab internecione unigeniti
liberati sunt. Si autem ut unigeniti caesi sunt,
contra sententiam factum est, et inter primogenitos et
unigeniti morerentur. Aut unigenitos liberabis a poena,
et ridiculus eris: aut si confiteberis interfectos, ingratis
obtinebimus, et unigenitos primogenitos appellari.
11.
Helvidii ultima propositio. --Extrema propositio
fuit (licet id ipsum in primogenito voluerit ostendere),
fratres Domini in Evangeliis nominari, ut
ibi: Ecce mater ejus et fratres ejus stabant foris, quaerentes
loqui cum eo [(Luc. VIII, 20)]
. Et alibi: Post
haec descendit Capharnaum, ipse et mater ejus, et fratres

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.