PL 23, col. 192
De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 9 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 10
sit. Sed absit, ut hoc de matre Salvatoris et viro
justo sit aestimandum. Nulla ibi obstetrix: nulla
muliercularum sedulitas intercessit. Ipsa pannis involvit
infantem, ipsa et mater et obstetrix fuit. Et
collocavit eum, inquit, in praesepio, quia non erat ei
locus in diversorio [(Luc. II, 7)]
. Quae sententia et
apocryphorum deliramenta convincit, dum Maria
ipsa pannis involvit infantem; et Helvidii expleri non
patitur voluptatem, dum in diversorio locus non fuit
nuptiarum.
9.
Helvidius. --Verum quia jam satis abundeque
respondimus ad id quod proposuerat, Antequam convenirent,
et Non cognovit eam, donec peperit filium, ad
tertiam veniendum est quaestionem, ut juxta disputationis
ejus ordinem, etiam nostrae responsionis ordo
procedat. Vult enim alios quoque filios Mariam procreasse;
et ex eo quod scriptum est: Ascendit autem
Joseph in civitatem David, ut profiteretur cum Maria
uxore sua praegnante. Factum est autem cum ibi essent,
impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium
suum primogenitum [(Luc. II, 4 et seqq.)]
: nititur approbare primogenitum
non posse dici, nisi eum qui
habeat et fratres: sicut unigenitus ille vocatur, qui
parentibus solus sit filius.
10.
Hieronymus. --Nos autem ita definimus: Omnis
unigenitus est primogenitus: non omnis primogenitus
est unigenitus. Primogenitus est, non tantum
post quem et alii: sed ante quem nullus. Omne, 215
inquit Dominus ad Aaron, quod aperit vulvam,
ab omni carne quae offertur Domino, ab homine usque
ad pecus, tibi erunt: tantummodo pretiis redimant
primogenita hominum, et primogenita pecorum immundorum [(Exod. XXXIV, 19, 20, et Num. XVIII, 15)]
.
Definivit sermo Dei, quid sit primogenitum, Omne,
inquit, quod aperit vulvam. Alioqui si non est primogenitus,
nisi is tantum, quem sequuntur fratres,
tamdiu sacerdotibus primogenita non debentur quamdiu
et alia fuerint procreata; ne forte partu postea
non sequente, unigenitus sit, et non primogenitus. Redemptio,
inquit, ejus erit ab uno mense, aestimatio
quinque siclorum. Siclus, secundum siclum sanctuarii,
viginti oboli sunt. Tantummodo primogenita vitulorum,
et primogenita ovium, et primogenita caprarum non
redimes, quia sancta sunt [(Num. XVIII, 16, 17)]
. Cogit
me sermo Dei, ut omne quod aperit vulvam, si de
mundis animalibus sit, Deo voveam; si de immundis,
redimam: dans pretium sacerdoti. Possum respondere,
et dicere. Quid me in unius mensis stringis articulo?
Quid primogenitum vocas, quem an fratres
sequantur, ignoro? Exspecta donec nascatur secundus.