PL 23, col. 198
De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 15 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 14
[(Ibid. 16)] .
Sufficiebant haec ad ea quae diximus approbanda.
Sed ne in aliquo cavilleris, et te quasi
lubricus anguis evolvas, testimoniorum stringendus
es vinculis, ne querulus sibiles, et dicas, te magis
argumentationibus tortuosis, quam Scripturarum
veritate superatum. Jacob, Isaac filius ac Rebeccae,
cum fratris insidias metuens, Mesopotamiam perrexisset,
accessit et devolvit lapidem ab ore putei,
et adaquavit oves Laban fratris matris suae [(Genes.
XXVIII et XXIX)] . Et osculatus est Jacob Rachel, et exclamans
voce sua, ploravit, et indicavit Rachel, quia frater
est patris ejus, et quia filius Rebeccae est [(Gen. XXIX,
11)]
. Ecce et hic eadem lege qua supra, frater, sororis
filius appellatur. Et iterum: Dixit autem Laban
ad Jacob: Quoniam frater meus es, non servies mihi
gratis [(Gen. XXIX, 19)]
. Dic mihi, quae sit merces tua.
Expletis itaque viginti annis, cum ignorante socero,
uxoribus filiisque comitatus reverteretur ad patriam,
consecutus est 222 eum Laban in monte Galaad.
Et cum idola quae Rachel occultabat quaesita non invenisset
in sarcinis, respondit Jacob, et dixit ad Laban: Quae culpa mea est, et quod delictum meum,
quod persecutus es me? et quare scrutatus es omnia
vasa mea? Quid invenisti de omnibus
tuis? Pone hic
in conspectu fratrum tuorum et fratrum meorum: et
redarguent inter nos duos [(Gen. XXXI, 36, 37)]
. Responde,
qui sint isti fratres Jacob et Laban, qui tunc
fuerant in praesenti. Esau certe frater Jacob absens
erat, et Laban filius Bathuel fratres, excepta sorore
Rebecca, non habuit.
15.
Innumerabilia sunt istiusmodi, libris inserta
divinis. Sed ne longum faciam, ad extremam divisionis
partem revertar, id est, et affectu fratres
dici, qui in duo scinditur, in spiritale et in commune.
In spiritale, quia omnes Christiani fratres vocamur,
ut ibi: Ecce quam bonum et quam jucundum
habitare fratres in unum [(Ps. CXXXIII, 1)]
. Et in alio
psalmo Salvator: Narrabo, inquit, nomen tuum fratribus
meis [(Ps. XI, 23)]
. Et alibi: Vade dic fratribus
meis [(Joan. XX, 17)]
. Porro in commune, quia omnes
ex uno patre nati, pari inter nos germanitate
conjungimur. Dicite, ait, his qui oderunt vos, fratres
nostri estis [(Isa. ult. cap. sec. LXX)]
. Et Apostolus ad
Corinthios: Si quis frater nominatur fornicator,