PL 23, col. 199

De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 15 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 16

aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut
ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere [(I Cor. V, 11)]
,
et caetera his similia. Interrogo
nunc, juxta quem modum fratres Domini in Evangelio
intelligas appellari. Juxta naturam? Sed Scriptura
non dicit, nec Mariae eos vocans filios, nec
Joseph. Juxta gentem? Sed absurdum est, ut pauci
ex Judaeis vocati sint fratres, quum omnes qui ibi
erant hac lege Judaei, fratres potuerint appellari.
Juxta affectum humani juris ac spiritus? Verum si
sic, qui magis fratres quam Apostoli, quos docebat
intrinsecus, quos matres vocabat et fratres? Aut
si omnes quia homines, fratres, 223 stultum fuit
nuntiari quasi proprium Ecce fratres tui quaerentes
[Al. quaerunt] te; cum generaliter omnes homines
hoc jure sint fratres. Restat igitur, ut juxta superiorem

expositionem fratres eos intelligas appellatos,
cognatione, non affectu; non gentis privilegio,
non natura. Quomodo Lot Abrahae, quomodo Jacob
Laban est appellatus frater, quomodo et filiae Salphaad
accipiunt Clerum inter fratres suos, quomodo
et Abraham ipse Saram sororem suam habuit uxorem.
Etenim ait, Vere soror mea est de patre, sed
non de matre [(Genes. XX, 11)]
, id est, fratris est
filia, non sororis. Alioqui quale est, ut Abraham vir
justus, patris sui filiam conjugem sumpserit, cum
in primis hominibus propter aurium sanctitatem idipsum
Scriptura non nominet, malens intelligi, quam
proferri; et Deus lege postea sanciat, ac minetur: Qui acceperit sororem suam de patre suo, vel de matre

sua, et viderit turpitudinem ejus, et ipsa viderit turpitudinem
illius, opprobrium est: et exterminabuntur
coram filiis generis sui. Turpitudinem sororis suae detexit,
peccatum suum recipiet
[(Levit. XVIII, 9)]
.
16.
Imperitissime hominum, ista non legeras, et
toto Scripturarum pelago derelicto, ad injuriam
Virginis tuam rabiem contulisti, in exemplum ejus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.