PL 23, col. 200

De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 16

quem fabulae ferunt, cum vulgo esset ignotus, et
nihil boni posset facinoris excogitare, quo nobilis
fieret, Dianae incendisse templum; et nullo prodente
sacrilegium, fertur ipse in medium processisse,
clamitans sese incendium subjecisse: sciscitantibus
Ephesi principibus, quam ob causam hoc facere voluisset,
respondisse: Ut quia bene non poteram,
male omnibus innotescerem. Et hoc quidem Graeca
narrat historia. Tu vero templum 224 Dominici
corporis succendisti, tu contaminasti sanctuarium
Spiritus Sancti, ex quo vis quadrigam fratrum, et sororum
processisse congeriem. Denique cum Judaeis voce
sociata, dicis: Nonne hic est fabri filius? Nonne mater
ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus, et Joses, et
Simon, et Judas, et sorores omnes apud nos sunt (Matth.

XIII, 55, et Marc. VI, 3)? Omnes, nisi de turba, non
dicitur. Quis, te oro, ante hanc blasphemiam noverat,
quis dupondii supputabat? Consecutus es quod volebas,
nobilis es factus in scelere. Ego ipse qui contra
te scribo, cum in eadem tecum Urbe consistam
albus, ut aiunt, aterve sis, nescio. Praetermitto
vitia sermonis, quibus omnis liber tuus scatet. Taceo
ridiculum exordium. O tempora! o mores! Non
quaero eloquentiam; quam ipse non habens, in fratre
Craterio requisisti. Non, inquam, flagito linguae
nitorem, animae quaero puritatem. Apud Christianos
enim soloecismus est magnus et vitium,
turpe quid vel narrare, vel facere. Ad calcem venio,
et te cornuta interrogatione concludo, sicque tecum
agam, quasi superius nihil egerim: Eodem modo

dictos esse fratres Domini, quo Joseph dictus est
pater, Ego, inquit, et pater tuus, dolentes quaerebamus
te [(Luc. I, 48)]
. Mater haec loquitur, non Judaei.
Et ipse Evangelista referens: Et erant pater et mater
illius admirantes super his quae dicebantur de eo [(Ibid.,
33)]
, et his similia, quae jam enumeravimus, in
quibus parentes vocantur. Ac ne forte de exemplariorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.