PL 23, col. 206

De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 22 · Against Jovinianus 2.0 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 21

quasdam esse virgines tabernarias; ego tibi plus dico,
esse in his et adulteras, et, quo magis mireris,
clericos esse caupones, et monachos impudicos. Sed
quis non statim intelligat, nec tabernariam virginem,
nec adulterum monachum, nec clericum posse
esse cauponem? Numquid virginitatis [ Al. virginitas]
est culpa, si simulator virginitatis in crimine est? Ego
certe, ut aliis personis praetermissis ad Virginem
veniam: quae institorias exercet artes, nescio an
corpore, quod scio, spiritu virgo non permanet.
22.
Rhetoricati sumus, et in morem declamatorum,
paululum lusimus. Tu nos, Helvidi, coegisti,
qui jam Evangelio coruscante, ejusdem vis esse gloriae
virgines et maritatas [ Al. maritas]. Et quia arbitror
te veritate superatum, ad detractionem vitae

meae et ad maledicta converti (solent enim hoc et
mulierculae facere, quae victoribus dominis male
optant in angulis), illud dico praeveniens, gloriae mihi
fore tua convicia, cum eodem quo Mariae detraxisti,
ore me laceres, et caninam facundiam servus Domini
pariter experiatur et mater.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.