PL 23, col. 207

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Against Jovinianus 2.0

assumpta mollitie acrius exprobrentur. Fortassis autem sub quo quisque voluit indumento monachum poterat
profiteri.
3.
Jam haeresis ejus capita haec erant: Primum, virgines, viduas, et maritas, quae semel in Christo
lotae sunt, ejusdem esse meriti, si in reliquis vitae operibus non discreparent. Alterum, eos qui vere
baptizati sunt, a diabolo subverti haud posse. Tertium, nihil distare inter vescentem cibis, et jejunantem,
si cum gratiarum actione comedat. Postremum, in regno coelorum par omnium fore praemium, qui suum
baptisma servaverint. Sanctus Augustinus duas praeterea, easque ferme exitiosiores blasphemias illi ascribit,
quarum altera est: Omnia peccata esse paria: altera, Deiparam Virginem Jesu matrem non in concipiendo
quidem, sed in pariendo fuisse violatam. Haec duo Hieronymus fere dissimulat, aut certe peculiari
in hisce libris responsione non impugnat: quae Erasmi aliorumque post illum ratio est, ut inde conficiant,
Augustinum Joviniano quaedam immerito attribuisse, quae rumore tantum populari jactari de illo temere didicisset.
Equidem quae scripsit hac de haeresi episcopus Hipponensis, ab aliis se profitetur accepisse; nihilo
secius falsi aliquid imponi sibi passum, et supra quod verum esset, Joviniani errores cumulasse, non puto.
Enimvero ridiculum de peccatorum aequalitate commentum ex iisdem manat Stoicorum fontibus, unde haereticus
hauserat, atque ex ea quam impudentissime asserebat, meritorum aequalitate quasi necessario fluit:
hanc porro Hieronymus totis libris redarguit. Alteram de corrupta B. Mariae virginitate in partu, dignissimam
omnium exsecratione atque odio blasphemiam, ex ipso S. Ambrosii Rescripto ad Syricium evincitur ab
illo suisque asseclis impie jactatam: Sed, inquit, devia perversitatis produntur dicere, Virgo concepit, sed non
Virgo generavit: quod item confutare persequitur toto illo et sequenti capite. Ad haec Hieronymus ipse istud
passim contra haereticum urget ac replicat, illibatam permansisse et in conceptu et in partu Deiparae integritatem,
Christique corpus clausis sacri uteri repagulis eodem modo foras prodiisse, quo ad discipulos
obseratis foribus penetravit. Idem contra Helvidium, et Tertulliani levissimum testimonium libro de Carne
Christi cap. 32: Cum Apostolus non ex virgine, sed ex muliere editum Filium Dei pronuntiavit, agnovit adapertae
vulvae nuptialem passionem, multis Scripturarum oraculis comprobaverat: idque fortasse in causa est, quod
satis habuit lectorem ad eum librum amandare, ne eamdem hic telam retexeret.
4.
Haec igitur Romanis auribus novus Ecclesiarum magister venena propinabat, quae ut latius serperent,
ausus est etiam editis Commentariolis posteris commendare. Ex fragmentis autem illis sane exiguis, quae
Hieronymus servat sub initium prioris libri, facile colligere est, quam abnorme esset opus illud, ineruditum,
insulsum, in quo et insani hominis sententiae obscurissimis verbis involvebantur, et ipsa stomachum
movebat turpissima styli barbaries. Nihilominus, ut usuvenire solet cum vitiis frena laxantur, ut Augustini
verbis utar, tantum valuit in urbe Roma, ut nonnullas etiam sanctimoniales, de quorum pudicitia suspicio nulla
praecesserat, dejecisse in nuptias diceretur. Et virorum etiam sanctorum sanctum coelibatum commemoratione
Patrum et comparatione frangeret. Demirare autem hominis malitiam malam. Ipse, qui virginum meritum
aequando pudicitiae conjugali, omnibus uxoris ducendae auctor fuerat, uxorem adduci non potuit ut sibi adjungeret.
Causam praetexebat longe iniquissimam, ne scilicet molestiis nuptiarum impediretur: minime
vero ut meritum sibi inde aliquod compararet, hoc est, non ut melior esset, sed ut liberior. Porro asseclas
habuit aliquantos Romanos, ut in Syricii Epistola scribitur: de nomine Auxentium, Genialem, Germinatorem,
Felicem, Plotinum, Martianum, Januarium, et Ingeniosum. His S. Ambrosius epist. ad Vercellenses
addit Barbationem quemdam et Sarmationem, utique ex his, quos cum Mediolanum venisset, suo junxerat
satellitio. Verum impendio plures illi censuit adhaesisse Hieronymus, cum sub libri secundi finem: Ne glorieris,
inquit, quod multos discipulos habeas. Filius Dei docuit in Judaea, et duodecim tantum illum Apostoli
sequebantur: ut autem multi exstiterint, testatur Augustinus neminem e sacerdotibus, aut alicujus nominis
clericis ab illo in errorem trahi potuisse.
5.
Insanae haeresi illico Pammachius, notissimus ille Hieronymi amicus, Christianorum nobilissimus, et nobilium
christianissimus ex adverso insurrexit, cumque aliis, ut Syricius loquitur, fidelissimis christianis viris,
genere optimis, religione praeclaris, sedulo egit apud Pontificem, ut subito scriptura horrifica (Joviniani Commentarii) sacerdotali judicio detecta divinae legi contraria, spiritali sententia deleretur.
Factum id intelligas ex
serie ipsa rerum ad annum Christi 390, ad quem et laudata Syricii referri solet epistola, cum vix toto biennio
serpens malum quas clanculum potuerat, mentes hominum occupasset. Percussi anathemate haeretici,
expulsique Roma, statim Mediolanum, quod et supra notatum est, ad imperatorem Theodosium contenderunt;
siquidem testantur historica eorum temporum monimenta, kalendis Septembris superioris anni, illuc
imperatorem rediisse cum Romae dudum triumphum egisset de Maximo. E vestigio advenerunt cum Syricii
litteris ad Ambrosium missi ex Urbe presbyteri, Crescens, Leopardus et Alexander, sancto ferventes spiritu,
quorum opera collecta synodus haereticorum damnationi subscripsit, eosque omnium exsecratione damnatos
Mediolanensi ex urbe quasi profugos repulit. Exinde terras alias pervagatos fuisse extra Italiam, sunt
qui ex ipso Hieronymo arguant initio libri tertii contra Pelagianos, ubi Joviniani sententiam olim Romae, et
dudum in Africa condemnatam docet. Verum multo credibilius est, Coelestii impeccantiam innui, quam et
Jovinianus defenderat, non ipsum de nomine Jovinianum, quem, teste Augustino, Africa penitus ignoravit.
Denique et Imperiali rescripto in haereticum animadversum vulgo creditur, exstatque subnexa lex 53, in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.