PL 23, col. 214
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: Against Jovinianus 1.3 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1
faciens, exprimit virginitatis coronam. Haec de impatientia
magis quam juxta ordinem disputationis
dixerim. Cum enim adhuc vix de portu egrediar,
et rudentibus vela sustollam, in medium me quaestionum
pelagus, subitus loquendi aestus abripuit.
Unde cohibebo cursum, et paulisper sinus contraham;
nec indulgebo mucroni, jam nunc pro virginitate
ferire cupienti. Ballista quanto plus retrahitur,
tanto fortius mittit. Non est damnum dilatio, ubi
certior fit ex dilatione victoria. Proponam breviter
adversarii sententias, et de tenebrosis libris ejus
quasi de foveis serpentes protraham, neque sinam
venenosum caput, spiris maculosi corporis. 241
Pateat quod noxium est, ut possit conteri, cum
patuerit.
« Dicit, virgines, viduas, et maritatas, quae semel
in Christo lotae sunt, si non discrepent caeteris operibus,
ejusdem esse meriti.
Nititur approbare eos, qui plena fide in baptismate
renati sunt, a diabolo non posse subverti.
Tertium proponit, inter abstinentiam ciborum,
et cum gratiarum actione perceptionem eorum,
nullam esse distantiam.
Quartum quod et extremum, esse omnium qui
suum baptisma servaverint, unam in regno coelorum
remunerationem. »
4 Artes diaboli. Virtus apud Ethnicos praefertur voluptati. --Haec
sunt sibila serpentis antiqui, his
consiliis draco de paradiso hominem expulit. Nam
et saturitatem jejuniis praeferendo, repromisit eos
immortales futuros, quasi numquam possent corruere;
et dum divinitatem aequalem Deo pollicetur,
expulit eos de paradiso, ut qui nudi et expediti, et
absque ulla macula virgines, Domini consortio fruebantur,
dejecti in vallem lacrymarum, tunicis consutis
et pelliceis vestirentur. Sed ne lectorem diutius
morer, sequar vestigia partitionis expositae,