PL 23, col. 215

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Against Jovinianus 1.5 · Against Jovinianus 1.3 · Against Jovinianus 1.0

et adversus singulas propositiones ejus, Scripturarum
vel maxime nitar testimoniis: ne querulus
garriat, se eloquentia magis quam veritate superatum.
Quod si explevero, et illum utriusque instrumenti
nube oppressero, assumam exempla saecularis
quoque litteraturae, ad quam et ipse provocat.
Doceboque etiam inter philosophos et egregios in
republica viros, virtutes voluptatibus, id est, Pythagoram,
Platonem et Aristidem, Aristippo, Epicuro
et Alcibiadi ab omnibus solere praeferri. Vos, quaeso,
utriusque sexus virgines et continentes, mariti quoque
et digami, ut conatus meos orationibus adjuvetis.
Cunctorum in commune Jovinianus hostis est.
Nam qui aequalia omnium asserit merita, tam virginitati
facit injuriam, dum eam nuptiis comparat,

quam et nuptiis, sic 242 eas licitas asserens, ut
secunda et tertia matrimonia. Sed et digamis et trigamis
adversarius est, ibi ponens scortatores quondam
et libidinosissimos post poenitentiam, ubi duplicata
et triplicata matrimonia: nisi quod in eo digami
et trigami dolere non debent, quia idem scortator
et poenitens in regno coelorum etiam virginibus
adaequatur. Proponam igitur manifestioribus verbis
et habentibus aliquam consequentiam, argumenta
ejus et exempla de nuptiis, eodemque ordine omnia,
quo ab eo dicta sunt, digeram. Nec molestum lectori
sit, si nauseam ejus et vomitum legere compellatur.
Libentius antidotum Christi bibet, cum diaboli venena
praecesserint. Audite patienter, virgines; audite,
quaeso, voluptuosissimum concionatorem, immo

quasi sirenarum cantus et fabulas clausa aure transite.
Vestras ferte paulisper injurias; putate vos
cum Christo crucifixas, Pharisaeorum audire blasphemias.
5.
Jovinianus. Liber Deuteronomii sub Josia repertus
in Templo. --Prima, inquit, Dei sententia est. Propter quod dimittet homo patrem et matrem suam,
et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. [(Gen. II, 24, et Matt. XIX, 5)]
.
Ac ne forte diceremus
hoc scriptum in veteri Testamento, asserit a Domino
quoque idipsum in Evangelio confirmari, Quod Deus
conjunxit, homo non separet: statimque subnectit, Crescite et multiplicamini, et replete terram
[(Gen. I,
28)]
; et per ordinem replicat, Seth, Enos, Cainam,
Malaleel, Jared, Enoch, Mathusalem, Lamech,

Noe, omnes habuisse uxores, et ex Dei sententia
filios procreasse (quasi generationis ordo et historia
conditionis humanae, sine conjugibus et liberis potuerit
enarrari): « Iste, inquit, est Enoch, qui ambulavit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.