PL 23, col. 22

Vita S. Pauli primi eremitae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Life of Paulus the First Hermit 6 · The Life of Paulus the First Hermit 7

videbuntur his, qui non credunt omnia possibilia
esse credentibus [ Ms. Ver. credenti].
7.
Aetas Pauli et Antonii. --Sed ut ad id redeam
unde digressus sum, cum jam centum tredecim annos
beatus Paulus vitam coelestem ageret in terris,
et nonagenarius in alia solitudine Antonius moraretur
(ut ipse asserere solebat), haec in mentem ejus cogitatio
incidit, nullum ultra se perfectum monachum
[ Al. monachorum] in eremo consedisse. At illi
per noctem quiescenti revelatum est esse alium interius
[ Al. ulterius et in terris] multo se meliorem ad
quem visendum deberet proficisci. Illico erumpente
luce, venerabilis senex infirmos artus baculo regente
sustentans, cepit ire velle quo nesciebat. Et jam
media dies coquente desuper sole fervebat, nec tamen

a coepto itinere abducebatur [ Ver. ms. deducebatur]
dicens: Credo in Deum meum, quod olim
conservum, quem mihi promisit, ostendet. Nec plura
his, conspicit [ Al. conspicatur. Ver. ms., centauro]
hominem equo mixtum, cui opinio poetarum
Hippocentauro vocabulum indidit. Quo viso, salutaris
impressione signi armat frontem: Et heus tu,
inquit, quanam in parte hic servus Dei habitat? At
ille barbarum nescio quid infrendens, et frangens
potius verba quam proloquens, inter horrentia ora
setis, blandum quaesivit alloquium. Et dexterae protensione
manus cupitum indicat iter, et sic patentes 7
campos volucri transmittens fuga, ex oculis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.