PL 23, col. 220
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: Against Jovinianus 1.7 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1
sunt, an eis liceat uxores dimittere, quod et Dominus
in Evangelio prohibuit. Unde et Apostolus, Bonum est homini,
ait, uxorem non tangere. Sed
quia qui semel duxit uxorem, nisi ex consensu, se
non valet abstinere, nec dare repudium non peccanti,
reddat conjugi debitum: sponte quippe se alligavit,
ut reddere cogeretur. Nolite fraudare invicem; nisi
forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Oro
te quale illud bonum est, quod orare prohibet? quod
corpus Christi accipere non permittit? Quamdiu
impleo mariti officium, non impleo continentis Jubet
idem Apostolus in alio loco [(I Thess. V.)] , ut semper
oremus. Si semper orandum est, numquam ergo
conjugio serviendum, quoniam quotiescumque uxori
debitum reddo, orare non possum. Petrus Apostolus
experimentum habens conjugalium vinculorum, vide
quomodo informet Ecclesiam, quid doceat Christianos: Similiter viri cohabitantes juxta scientiam, quasi
infirmiori vasculo muliebri tribuentes
248 honorem, et
sicut cohaeredes multiplicis gratiae, ut non impediantur
orationes vestrae [(I Pet. III, 7)]
. Ecce eodem sensu, quia
eodem et spiritu, impediri dicit orationes officio conjugali.
Quod autem ait, similiter, idcirco ad imitationem
provocat viros, quia jam supra uxoribus praeceperat,
dicens: Ut videant viri in timore castam vestram
conversationem, quarum sit non exterius compositio
crinium, et distinctio auri, et in cultu vestis
ornatus; sed absconditus cordis homo, in incorruptione
mitis et silentis spiritus. Hoc est coram Deo
placens [(Ibid. 2, 3)]
. Cernis, quale conjugium inter
viros uxoresque praecipiat? Cohabitantes juxta scientiam,
ut noverint quid velit, quid desideret Deus, ut
tribuant honorem vasculo muliebri. Si abstinemus
nos a coitu, honorem tribuimus uxoribus: si non
abstinemus, perspicuum est honori contrariam esse
contumeliam. Ad uxores quoque, Ut videant, inquit,
viri castam conversationem vestram, et ornatum in
abscondito cordis hominem, in incorruptione mitis et
silentis spiritus. O vere digna vox Apostolo, et Petra
Christi. Maritis uxoribusque dat legem, et damnato