PL 23, col. 221

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Against Jovinianus 1.8 · Against Jovinianus 1.7 · Against Jovinianus 1.0

carnis ornatu, castitatem praedicat, et ornatum interioris
hominis, in incorruptione mitis et silentis
spiritus, quodammodo hoc dicens: Quoniam exterior
vester homo corruptus est, et beatitudinem incorruptionis,
quae proprie virginum est, habere desiistis,
imitamini incorruptionem spiritus saltem per seram
abstinentiam, et quod corpore non potestis, mente
praestate. Has enim Christus divitias, et hos vestrae
conjunctionis quaerit ornatus.
8.
Verum ne quis putet ex eo quod sequitur, Ut
vacetis orationi, et iterum revertimini [Al. ad id ipsum] ad ipsum,
Apostolum hoc velle, et non propter majorem
ruinam concedere, statim infert: Ne tentet vos
Satanas propter incontinentiam vestram. Pulchra nimirum
indulgentia, et iterum ad ipsum. Quod erubescit

suo vocare nomine, quod tentationi praefert Satanae,
quod causam habet incontinentiam, 249 laboramus
quasi obscurum disserere, cum exposuerit
ipse quod scripsit: Hoc autem, inquit, dico juxta
indulgentiam, non juxta imperium. Et mussitamus
adhuc nuptias non vocare indulgentiam, sed praeceptum,
quasi non eodem modo et secunda et tertia
matrimonia concedantur, quasi non et fornicatoribus
per poenitentiam fores aperiantur Ecclesiae, quodque
his est majus, et incestis? Nam illum violatorem
novercae, quem in prima ad Corinthios Epistola
tradiderat Satanae [(I Cor. V)] , in interitum carnis, ut
spiritus salvus fieret, in secunda retrahit [(II Cor.
II)] , et ne abundantiori tristitia absorbeatur frater,
laborat. Aliud est, velle quid Apostolum, aliud

est ignoscere. In voluntate promeremur, in venia
abutimur. Vis scire quid velit Apostolus? junge
quod sequitur: Volo autem omnes homines esse sicut
meipsum [(I Cor. VII, 7)]
. Beatus qui Pauli similis
erit. Felix qui audit Apostolum praecipientem, non
ignoscentem. Hoc, inquit, volo, hoc desidero, ut
imitatores mei sitis, sicut et ego Christi. Ille virgo
de Virgine, de incorrupta incorruptus. Nos quia
homines sumus, et nativitatem Salvatoris non possumus
imitari, imitemur saltem conversationem.
Illud divinitatis est et beatitudinis, hoc humanae
conditionis est et laboris. Volo omnes homines similes
mei esse, ut dum mei similes sunt, similes
fiant et Christi, cujus ego similis sum. Qui enim in
Christum credit, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare
[(I Joan. I, 6)] .
Sed unusquisque proprium donum
habet ex Deo: alius quidem sic, alius autem sic [(I Cor. VII, 7)]
.
Quid, inquit, velim, perspicuum
est. Sed quoniam in Ecclesia diversa sunt dona,
concedo et nuptias, ne videar damnare naturam.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.