PL 23, col. 222

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Against Jovinianus 1.8 · Against Jovinianus 1.9 · Against Jovinianus 1.0

Simulque considera, quod aliud donum virginitatis
sit, aliud nuptiarum. Si enim eadem esset merces
nuptarum et virginum, numquam dixisset post praeceptum
continentiae: Sed unusquisque proprium habet
donum ex Deo: alius quidem sic, alius autem sic. Ubi
proprietas singulorum est, ibi altrinsecus diversitas.
Concedo et nuptias esse Dei 250 donum, sed
inter donum et donum magna diversitas est. Denique
et Apostolus de eodem post incestum poenitente, E contrario,
inquit, donate ei et consolamini, et si cui
quid donastis, et ego [(II Cor. II, 7)]
. Ac ne putaremus
donum hominis esse contemnendum, addidit: Nam
et ego quod donavi, si quid donavi propter vos, coram
Christo [(Ibid., 10)]
. Diversa sunt dona Christi. Unde
et Joseph in typo ejus variam habebat tunicam. Et

in Psalmo quadragesimo quarto legimus: Astitit
regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumdata
varietate [(Psal. XLIV, 10)]
. Et Petrus Apostolus, Sicut
cohaeredes, ait, multiplicis gratiae Dei [(I Pet.
III, 7)]
. Quod significantius Graece dicitur ποικίλης,
id est, variae.
9.
Sequitur: Dico autem innuptis et viduis: Bonum
est eis, si sic permanserint, ut ego. Si autem non se
continent, nubant. Melius enim est nubere, quam uri [(I Cor. VII, 8)]
.
Postquam nuptis concesserat usum
conjugii, et ostenderat ipse quid vellet, quidve concederet,
transit ad innuptas, et viduas, et sui proponit
exemplum, et felices vocat, si sic permanserint. Si autem non se continent, nubant;
idipsum
quod supra, Propter fornicationes autem, Et, Ne

tentet vos Satanas, propter incontinentiam vestram.
Redditque causam, cur dixerit, Si se non continent,
nubant. Melius est enim nubere, quam uri. Ideo melius
est nubere, quia pejus est uri. Tolle ardorem
libidinis, et non dicet, melius est nubere. Melius enim
semper ad comparationem deterioris respicit, non
ad simplicitatem incomparabilis per se boni. Velut
si diceret: Melius est unum oculum habere, quam
nullum: melius est uno inniti pede, et alteram
partem corporis baculo sustentare, quam fractis
cruribus repere. Quid ais, Apostole? Non tibi credo
dicenti, Etsi imperitus sermone, non tamen scientia.
Quomodo illud de humilitate descendit, Quia non
sum dignus vocari Apostolus. Et, Mihi minimo omnium
Apostolorum. Et, Tamquam abortivo, sic et hoc humilitatis

dictum puto. Nosti sermonum proprietates,
quamobrem, et de Epimenide, et de Menandro,
et 251 de Arato quaedam sumis testimonia. Ubi de
continentia loqueris et virginitate: Bonum est, ais, homini mulierem non tangere.
Et, Bonum est eis, si

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.