PL 23, col. 225

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Against Jovinianus 1.11 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1

habeo [(I Cor. VII, 5)]
. Quid sibi vult inter conjugia et
virginitatem, Judaei et Ethnici, servi liberique collatio?
Secundo quomodo possit intelligi, Circumcisus
aliquis vocatus est, non adducat praeputium [(Ibid., 18)]
?
Numquid qui semel amputatum habet praeputium,
potest si velit rursus illud adducere? Deinde quo
sensu exponendum sit, Qui enim in Domino vocatus
est servus, libertus est Domini? Similiter qui liber vocatus
est, servus est Christi [(Ibid., 22)]
? Quarto, quomodo
ille qui praecepit servis obedire dominis carnalibus,
nunc dicat: Nolite fieri servi hominum [(Ibid.,
23)]
? Ad extremum, quid pertineat ad servitutem,
vel circumcisionem, Unusquisque in quo vocatus est
frater, in eo permaneat apud Deum? Nam et contrarium
est superiori sententiae. Si enim illud audivimus:
Nolite fieri servi hominum,
qua ratione possumus
in ea permanere vocatione qua vocati sumus,
cum multi crediderint habentes carnales dominos,
quibus nunc servire prohibentur? Porro ad circumcisionem
quid facit permanere in ea vocatione, in
quo vocati sumus, cum in alio loco idem Apostolus
clamitet: Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si
circumcidamini, Christus vobis nihil proderit [(Galat.
V, 2)]
? Restat igitur, ut circumcisio 254 et praeputium,
servus et liber, superiori sensui coaptentur,
et de antecedentibus pendeant. Circumcisus
aliquis vocatus est, non adducat praeputium. Eo,
inquit, tempore quo vocatus es, et credidisti in
Christum, si circumcisus vocatus es ab uxore, et
coelebs eras: noli ducere uxorem, hoc est, noli adducere

praeputium, ne circumcisionis et pudicitiae
libertatem oneres sarcina nuptiarum. Rursum si in
praeputio quis vocatus est, non circumcidatur. Habebas,
inquit, uxorem, cum credidisti: noli fidem
Christi putare causam dissidii, quia in pace vocavit
nos Deus. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil
est; sed observatio mandatorum Dei [(Ibid., 19)]
. Nihil
enim prodest absque operibus coelibatus, et nuptiae,
cum etiam fides, quae proprie Christianorum est, si
opera non habuerit, mortua esse dicatur; et hac
lege virgines quoque Vestae, et Junonis univirae in
Sanctarum queant ordine numerari. Unusquisque in
qua vocatione vocatus est, in ea permaneat [(Ibid., 24)]
.
Quando credidit, sive habebat, sive non habebat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.