PL 23, col. 239

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Against Jovinianus 1.21 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1

Josue nomina. Secunda circumcisio cum petrino
cultello. Regnum quinque sensuum. --Quid moror in
Moyse, cum mihi propositum sit cursim celeriterque
dictanti, singula breviter [ Al. leviter] perstringere,
et intelligentiae quasdam lineas ducere? Transcendam
ad Jesum filium Nave, qui ante dictus est Ause,
sive, ut rectius habetur in Hebraeo, Osee, id est, salvator.
Ipse enim, secundum Epistolam Judae, salvavit,
et eduxit populum Israel ex Aegypto, et in terram
repromissionis induxit. Hic Jesus statim ut venit
ad Jordanem, aquae nuptiarum, quae semper in Lege
fluxerant, arefactae sunt, et steterunt: et siccis pedibus
ac nudis populus omnis transiit, et venit in
Galgala, ibique secundo est circumcisus. Quod si
juxta litteram accipimus, penitus stare non potest.

Si enim duplex haberemus praeputium, vel excisa
pellicula iterum nasceretur, recte secunda circumcisio
haberet locum. Nunc autem hoc significatur,
quod Jesus cultello Evangelii populum, qui per desertum
venerat, circumcidit, et circumcidit cultello
petrino, ut quod in Moysi filio praefigurabatur ante
in paucis, id sub Jesu impleretur in cunctis. Sed et
ipsa praeputia in unum cumulum [ Mss. tumulum]
coacervata et sepulta, et terra obruta, et ablatum
opprobrium Aegypti, et nomen loci Galgala, quod
interpretatur revelatio, ostendunt, dum in praeputio
ambularet populus per desertum, oculos ejus fuisse
caecatos. Videamus et consequentia. Post Evangelii
circumcisionem, et consecrationem duodecim lapidum
in loco revelationis, statim Pascha celebratur:

immolatur eis agnus, et sanctae Terrae vescuntur alimentis.
Egreditur Jesus, occurrit ei Princeps militiae
gladium tenens, id est, vel pro circumciso populo
pugnare 271 se monstrans, vel dissecans
glutinum nuptiarum. Similiterque ut Moysi praeceptum
fuerat, et huic praecipitur: Solve calceamentum
tuum. Locus enim in quo stas, terra sancta est [(Exod. III, 5)]
.
Quia sic erat Domini armatus exercitus
in tubis sacerdotalibus, quasi ad Evangelicam
praedicationem sub typo Jericho, mundus subvertitur.
Et ut infinita praeteream (neque enim nunc mihi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.